Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 14     

Juges 14
Vulgate


1 descendit igitur Samson in Thamnatha vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthim Josué 19.43 Josué 15.10 2 Samuel 11.2 1 Jean 2.16 Genèse 6.2
2 ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem Genèse 34.4 Genèse 21.21 Genèse 38.6 Genèse 24.2-24.3 2 Rois 14.9
3 cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis Juges 15.18 1 Samuel 31.4 Deutéronome 7.2-7.3 1 Samuel 17.26 1 Samuel 17.36
4 parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli Josué 11.20 Juges 13.1 Juges 15.11 2 Rois 6.33 Deutéronome 28.48
5 descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis saevus rugiens et occurrit ei 6 inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare Juges 3.10 Juges 13.25 1 Samuel 11.6 1 Jean 3.8 Matthieu 11.29
7 descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis eius 8 et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis Genèse 29.21 Matthieu 1.20
9 quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat Proverbes 25.15 1 Samuel 14.25-14.30
10 descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium sic enim iuvenes facere consuerant Apocalypse 19.9 Ecclésiaste 10.19 Genèse 29.22 Esther 1.7-1.22 Jean 2.9
11 cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo 1 Samuel 10.23 1 Samuel 16.6 Jean 3.29 Matthieu 9.15
12 quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas 1 Rois 10.1 Ezéchiel 17.2 Genèse 45.22 2 Rois 5.22 2 Rois 5.5
13 sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus 14 dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere 1 Rois 17.6 Jacques 1.2-1.4 2 Corinthiens 12.9-12.10 1 Pierre 2.24 Deutéronome 8.15-8.16
15 cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis Juges 16.5 Juges 15.6 Proverbes 6.26 Proverbes 1.11 Proverbes 5.3
16 quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero Juges 16.15 Genèse 2.24
17 septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit civibus suis Juges 16.16 Proverbes 2.16-2.17 Juges 16.6 Proverbes 7.21 Genèse 3.6
18 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam 19 inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui 1 Samuel 11.6 Juges 3.10 Juges 13.25 Juges 15.14 Juges 14.6
20 uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis Juges 15.2 Jean 3.29 Jean 13.18 Matthieu 26.49-26.50 Psaumes 55.12-55.13

Cette Bible est dans le domaine public.