Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 13.8     

Juges 13.8
Vulgate


1 rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annisJuges 2.11 1 Samuel 12.9 Jérémie 13.23 Juges 6.1 Romains 2.6
2 erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilemJosué 19.41 Josué 15.33 Luc 1.7 1 Samuel 1.2-1.6 Genèse 25.21
3 cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filiumLuc 1.13 Juges 6.11-6.12 Luc 1.11 Juges 2.1 2 Rois 4.16
4 cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedasJuges 13.14 Luc 1.15 Nombres 6.2-6.3 Lévitique 11.47 Actes 10.14
5 quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu PhilisthinorumNombres 6.5 1 Samuel 1.11 1 Samuel 7.13 2 Samuel 8.1 1 Chroniques 18.1
6 quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicereJuges 13.17-13.18 Deutéronome 33.1 1 Samuel 9.6 1 Samuel 2.27 Luc 9.29
7 sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suaeJuges 13.4
8 oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus estActes 9.6 Job 34.32 Proverbes 3.5-3.6
9 exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelumPsaumes 65.2 Matthieu 7.7-7.11
10 festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videramJean 1.41-1.42 Jean 4.28-4.29
11 qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum 12 cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebitProverbes 4.4 Genèse 18.19 Proverbes 22.6 Ephésiens 6.4
13 dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se 14 et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiatJuges 13.4 Jean 15.14 Deutéronome 12.32 Juges 13.7 Matthieu 28.20
15 dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de caprisJuges 13.3 Juges 6.18-6.19 Genèse 18.3-18.5
16 cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei essetJuges 6.26 Juges 13.23 Juges 6.20
17 dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus teGenèse 32.29
18 cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabileEsaïe 9.6 Genèse 32.29 Juges 13.6
19 tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebanturJuges 6.19-6.21 1 Rois 18.30-18.38
20 cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terramLévitique 9.24 1 Chroniques 21.16 Ezéchiel 1.28 Matthieu 17.6 Genèse 17.3
21 et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse DominiJuges 6.22 Juges 13.16 Osée 12.4-12.5
22 et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus DeumDeutéronome 5.26 Genèse 32.30 Deutéronome 4.38 Jean 1.18 Jean 5.37
23 cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixissetPsaumes 25.14 1 Corinthiens 12.21 Jean 14.20 Psaumes 27.13 Genèse 4.4-4.5
24 peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer et benedixit ei DominusLuc 1.80 1 Samuel 3.19 Hébreux 11.32 Luc 2.52
25 coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et EsthaolJuges 3.10 Josué 15.33 Jean 3.34 Juges 6.34 1 Samuel 11.6

Cette Bible est dans le domaine public.