Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Apocalypse 21     

Apocalypse 21
Vulgate


1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est 2 Pierre 3.13 Esaïe 66.22 Esaïe 65.17-65.19 2 Pierre 3.10 Apocalypse 20.11
2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo Hébreux 11.10 Apocalypse 3.12 Esaïe 61.10 Apocalypse 21.10 Apocalypse 19.7-19.8
3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus 2 Corinthiens 6.16 Lévitique 26.11-26.12 Zacharie 8.8 Apocalypse 7.15 Ezéchiel 37.27
4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt Esaïe 25.8 Apocalypse 7.17 1 Corinthiens 15.26 Esaïe 35.10 Apocalypse 20.14
5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera 2 Corinthiens 5.17 Esaïe 42.9 Esaïe 43.19 Apocalypse 19.9 Apocalypse 4.9
6 et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis Apocalypse 1.8 Jean 4.10 Apocalypse 22.13 Esaïe 55.1-55.3 Apocalypse 22.17
7 qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius Apocalypse 21.3 Matthieu 25.34 1 Jean 3.1-3.3 Romains 8.15-8.17 1 Pierre 1.3-1.4
8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda 1 Corinthiens 6.9-6.10 Apocalypse 20.14-20.15 Apocalypse 2.11 Ephésiens 5.5-5.6 Apocalypse 22.15
9 et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni Apocalypse 19.7 Apocalypse 21.2 Apocalypse 17.1 Apocalypse 16.1-16.17 Apocalypse 15.1-15.7
10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo Apocalypse 1.10 Apocalypse 17.3 Apocalypse 4.2 Ezéchiel 11.24 Actes 8.39
11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum Apocalypse 22.5 Apocalypse 4.6 Ezéchiel 1.22 Apocalypse 21.18-21.19 Ezéchiel 1.26
12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel Ezéchiel 48.31-48.34 Apocalypse 7.4-7.8 Apocalypse 21.25 Néhémie 12.27 Psaumes 122.7
13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres Ezéchiel 48.31-48.34
14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni Hébreux 11.10 Ephésiens 2.20 Jude 1.17 Esaïe 54.11 Ephésiens 3.5
15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum Zacharie 2.1 Ezéchiel 41.1-41.5 Apocalypse 11.1-11.2 Exode 40.3-40.5
16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt Ezéchiel 48.8-48.20 Ezéchiel 48.35
17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli Deutéronome 3.11 Apocalypse 7.4 Apocalypse 13.18 Apocalypse 14.3 Apocalypse 21.9
18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo Apocalypse 21.11 Apocalypse 21.21 Apocalypse 21.19
19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus Esaïe 54.11-54.12 Exode 28.17-28.21 Exode 29.10-29.14 Proverbes 3.15 Job 28.16-28.19
20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus Apocalypse 4.3
21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum Apocalypse 21.18 Apocalypse 17.4 Apocalypse 22.2 Apocalypse 21.11-21.12 Apocalypse 18.16
22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus Apocalypse 1.8 Jean 4.23 2 Chroniques 6.18 Jean 10.30 Jean 2.19-2.21
23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus Esaïe 60.19-60.20 Apocalypse 21.11 Apocalypse 22.5 Esaïe 24.23 Habakuk 3.3
24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam Esaïe 60.16 Zacharie 2.11 Apocalypse 22.2 Esaïe 66.18 Zacharie 8.22-8.23
25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic Esaïe 60.11 Zacharie 14.7 Apocalypse 22.5 Esaïe 60.20 Apocalypse 21.23
26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam Apocalypse 21.24
27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni Esaïe 52.1 Apocalypse 22.14-22.15 Esaïe 35.8 Apocalypse 3.5 Joël 3.17

Cette Bible est dans le domaine public.