Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Jean 1.6     

2 Jean 1.6
Vulgate


1 senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatemJean 8.32 Galates 2.5 Hébreux 10.26 1 Pierre 5.1 1 Pierre 1.22-1.23
2 propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum1 Jean 1.8 Jean 15.7 2 Pierre 1.12 1 Jean 2.14 Colossiens 3.16
3 sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate1 Timothée 1.2 Romains 1.7 2 Jean 1.1 1 Jean 2.23-2.24 Zacharie 8.19
4 gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre3 Jean 1.3-1.4 Ephésiens 5.8 Malachie 2.6 Osée 14.9 1 Thessaloniciens 2.19-2.20
5 et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum1 Jean 3.11 Jean 13.34-13.35 Jean 15.12 1 Pierre 4.8 Ephésiens 5.2
6 et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis1 Jean 5.3 1 Jean 2.24 1 Jean 2.5 Jean 14.15 Jean 15.10
7 quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus1 Jean 2.26 1 Jean 4.1-4.3 1 Jean 2.18-2.22 2 Pierre 2.1-2.3 Jean 1.14
8 videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatisHébreux 10.35 Apocalypse 3.11 1 Corinthiens 3.8 Hébreux 12.15 Galates 3.4
9 omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet1 Jean 2.22-2.24 Colossiens 3.16 Actes 2.42 Tite 2.10 Jean 15.6
10 si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritisTite 3.10 Galates 1.8-1.9 1 Corinthiens 16.22 1 Corinthiens 5.11 2 Thessaloniciens 3.14
11 qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis1 Timothée 5.22 Ephésiens 5.11 Apocalypse 18.4 Psaumes 50.18
12 plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sitJean 17.13 Jean 16.24 Jean 15.11 1 Jean 1.4 3 Jean 1.13-1.14
13 salutant te filii sororis tuae electae1 Pierre 5.13 2 Jean 1.1-1.13

Cette Bible est dans le domaine public.