Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 2     

Hébreux 2
Vulgate


1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus Hébreux 1.1-1.2 Luc 8.15 2 Pierre 3.1 2 Pierre 1.12-1.13 2 Pierre 1.15
2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem Actes 7.53 Galates 3.19 Hébreux 10.35 Hébreux 10.28 Deutéronome 27.26
3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est Luc 1.2 Hébreux 12.25 Hébreux 1.2 Hébreux 5.9 Ezéchiel 17.15
4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem 1 Corinthiens 12.4-12.11 Ephésiens 4.8-4.11 Ephésiens 1.5 Ephésiens 1.9 Marc 16.20
5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur Hébreux 6.5 Apocalypse 11.15 2 Pierre 3.13
6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum Psaumes 144.3 Psaumes 8.4-8.8 Job 7.17-7.18 Job 25.6 Esaïe 51.12
7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum Psaumes 8.5
8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei Psaumes 8.6 1 Corinthiens 15.27 Jean 13.3 Ephésiens 1.21-1.22 Jean 3.35
9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem Philippiens 2.7-2.9 Actes 2.33 Jean 3.16 Jean 8.52 Jean 12.32
10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare Luc 24.26 Romains 11.36 Luc 24.46 Actes 5.31 Hébreux 6.20
11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens Hébreux 10.10 Hébreux 13.12 Matthieu 25.40 Jean 20.17 Hébreux 10.14
12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te Psaumes 22.22 Psaumes 111.1 Psaumes 40.10 Jean 18.20 Psaumes 22.25
13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus Esaïe 8.17-8.18 Esaïe 12.2 Jean 10.29 Psaumes 18.2 Esaïe 50.7-50.9
14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum 2 Timothée 1.10 Jean 1.14 Romains 8.3 Osée 13.14 Colossiens 2.15
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti Romains 8.15 2 Timothée 1.7 1 Corinthiens 15.50-15.57 Psaumes 55.4 2 Corinthiens 1.10
16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit Romains 4.16-4.25 Romains 2.25 Galates 3.16 Hébreux 12.10 Galates 3.29
17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi Hébreux 4.14-5.2 Philippiens 2.7-2.8 Daniel 9.24 Hébreux 2.14 Hébreux 7.26
18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari Hébreux 5.2 Jean 10.29 Hébreux 4.15-4.16 Apocalypse 3.10 Hébreux 7.25-7.26

Cette Bible est dans le domaine public.