Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Timothée 4.3     

1 Timothée 4.3
Vulgate


1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum2 Timothée 3.1-3.9 2 Pierre 3.3 Jude 1.18 2 Thessaloniciens 2.3-2.12 2 Timothée 3.13
2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiamEphésiens 4.19 Romains 16.18 Jérémie 23.14 Apocalypse 16.14 Matthieu 7.15
3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatemRomains 14.6 Hébreux 13.4 Genèse 9.3 1 Corinthiens 7.28 Colossiens 2.16
4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipiturActes 21.25 Romains 14.14 1 Timothée 4.3 Romains 14.20 Actes 15.20-15.21
5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationemGenèse 1.25 Luc 4.4 Genèse 1.31 Tite 1.15 1 Timothée 4.3
6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus esColossiens 4.7 Colossiens 3.16 1 Timothée 1.10 Tite 2.1 1 Corinthiens 4.1-4.2
7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem1 Timothée 1.4 2 Timothée 2.16 Tite 3.9 Tite 2.12 Hébreux 5.14
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futuraeMatthieu 6.33 1 Timothée 6.6 Apocalypse 3.21 Psaumes 37.3-37.4 Job 5.19-5.26
9 fidelis sermo et omni acceptione dignus1 Timothée 1.15
10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium1 Timothée 2.4 1 Jean 4.14 1 Jean 2.2 1 Timothée 2.6 Jean 3.15-3.17
11 praecipe haec et doce1 Timothée 6.2 1 Timothée 5.7 Tite 3.8 2 Timothée 4.2 Tite 2.15
12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitateTite 2.7 2 Timothée 2.22 1 Pierre 5.3 2 Timothée 2.15 1 Corinthiens 11.1
13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinaeActes 6.4 Jean 5.39 Actes 17.11 Deutéronome 17.19 Psaumes 119.97-119.104
14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii2 Timothée 1.6 Actes 6.6 1 Timothée 1.18 1 Thessaloniciens 5.19 1 Timothée 5.22
15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibusMatthieu 5.16 Tite 2.14 Psaumes 119.97 Psaumes 77.12 Psaumes 119.148
16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiuntTite 1.9 Ezéchiel 33.7-33.9 Actes 20.26-20.28 Tite 2.7 Romains 16.17

Cette Bible est dans le domaine public.