Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Timothée 4.2     

1 Timothée 4.2
Vulgate


1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum2 Timothée 3.1-3.9 2 Pierre 3.3 Jude 1.18 2 Thessaloniciens 2.3-2.12 Apocalypse 20.8
2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiamEphésiens 4.19 Romains 16.18 Matthieu 7.15 2 Pierre 2.1-2.3 2 Timothée 3.5
3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatemRomains 14.6 Hébreux 13.4 Genèse 9.3 1 Timothée 4.4 1 Corinthiens 7.28
4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipiturActes 21.25 Romains 14.14 1 Timothée 4.3 Romains 14.20 1 Corinthiens 10.23
5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationemTite 1.15 1 Timothée 4.3 1 Corinthiens 7.14 Luc 11.41 Genèse 1.25
6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus esColossiens 3.16 1 Timothée 1.10 Colossiens 4.7 Matthieu 13.52 1 Corinthiens 4.17
7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem1 Timothée 1.4 2 Timothée 2.16 Tite 3.9 Tite 2.12 Hébreux 5.14
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futuraeMatthieu 6.33 1 Timothée 6.6 Psaumes 37.3-37.4 Job 5.19-5.26 Psaumes 84.11
9 fidelis sermo et omni acceptione dignus1 Timothée 1.15
10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium1 Timothée 2.4 1 Jean 4.14 1 Jean 2.2 1 Timothée 2.6 2 Corinthiens 11.23-11.27
11 praecipe haec et doce1 Timothée 6.2 1 Timothée 5.7 Tite 2.15 Tite 3.8 2 Timothée 4.2
12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitateTite 2.7 2 Timothée 2.22 1 Pierre 5.3 2 Timothée 2.15 1 Corinthiens 11.1
13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinaePsaumes 119.97-119.104 1 Corinthiens 14.26 1 Corinthiens 14.3 2 Timothée 2.15-2.17 1 Timothée 4.6
14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii2 Timothée 1.6 1 Timothée 1.18 Actes 6.6 1 Thessaloniciens 5.19 Actes 13.3
15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibusMatthieu 5.16 Psaumes 1.2 2 Corinthiens 8.5 Psaumes 104.34 1 Timothée 4.6
16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiuntEzéchiel 33.7-33.9 Actes 20.26-20.28 Tite 2.7 Tite 1.9 Hébreux 12.15

Cette Bible est dans le domaine public.