Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Thessaloniciens 2.2     

2 Thessaloniciens 2.2
Vulgate


1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsumMarc 13.27 1 Thessaloniciens 4.14-4.17 Matthieu 24.31 Ephésiens 1.10 1 Thessaloniciens 3.13
2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini1 Jean 4.1-4.2 Marc 13.7 1 Corinthiens 1.8 Luc 21.19 Esaïe 26.3
3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionisEphésiens 5.6 Daniel 7.25 Jean 17.12 1 Timothée 4.1-4.3 Matthieu 24.4-24.6
4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit DeusEzéchiel 28.2 1 Corinthiens 8.5 Apocalypse 13.6-13.7 Esaïe 14.13-14.14 Ezéchiel 28.9
5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobisMatthieu 16.9 Marc 8.18 Jean 16.4 Galates 5.21 1 Thessaloniciens 2.11
6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore2 Thessaloniciens 2.3 2 Thessaloniciens 2.8
7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat1 Jean 2.18 1 Jean 4.3 Apocalypse 17.7 Apocalypse 17.5 Colossiens 2.18-2.23
8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus suiEsaïe 11.4 Apocalypse 19.15 2 Thessaloniciens 2.3 Apocalypse 2.16 Daniel 7.10-7.11
9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibusMatthieu 24.24 Apocalypse 18.23 Apocalypse 19.20 Deutéronome 13.1-13.2 Apocalypse 12.17-13.5
10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent1 Corinthiens 1.18 Proverbes 1.7 2 Corinthiens 4.2-4.3 1 Timothée 2.4 Ephésiens 4.14
11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacioRomains 1.28 Ezéchiel 14.9 Psaumes 81.11-81.12 1 Timothée 4.1 1 Thessaloniciens 2.3
12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitatiRomains 1.32 Romains 2.8 Marc 14.11 Osée 7.3 Romains 12.9
13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis2 Timothée 1.9 1 Thessaloniciens 1.4 1 Thessaloniciens 5.9 Actes 13.48 2 Thessaloniciens 1.3
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi1 Thessaloniciens 2.12 1 Thessaloniciens 1.5 1 Pierre 5.10 Romains 8.28-8.30 Psaumes 16.11
15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram1 Corinthiens 11.2 1 Corinthiens 16.13 2 Thessaloniciens 2.2 2 Thessaloniciens 3.6 Philippiens 4.1
16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratiaJean 3.16 1 Thessaloniciens 3.11 1 Pierre 1.3-1.8 Ephésiens 5.25 Romains 5.8
17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono2 Thessaloniciens 3.3 1 Thessaloniciens 3.13 1 Thessaloniciens 3.2 2 Corinthiens 1.3-1.6 Jacques 1.21-1.22

Cette Bible est dans le domaine public.