Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Thessaloniciens 2.14     

2 Thessaloniciens 2.14
Vulgate


1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsumMarc 13.27 1 Thessaloniciens 4.14-4.17 Matthieu 24.31 1 Thessaloniciens 2.19 Romains 12.1
2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini1 Jean 4.1-4.2 1 Corinthiens 1.8 Marc 13.7 2 Pierre 3.4-3.8 Deutéronome 13.1-13.5
3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionisEphésiens 5.6 Daniel 7.25 Matthieu 24.4-24.6 Jean 17.12 1 Timothée 4.1-4.3
4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit DeusEzéchiel 28.2 1 Corinthiens 8.5 Apocalypse 13.6-13.7 Esaïe 14.13-14.14 Daniel 7.8
5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobisActes 20.31 Luc 24.6-24.7 2 Pierre 1.15 Matthieu 16.9 Marc 8.18
6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore2 Thessaloniciens 2.3 2 Thessaloniciens 2.8
7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat1 Jean 2.18 Apocalypse 17.5 1 Jean 4.3 Apocalypse 17.7 Colossiens 2.18-2.23
8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus suiEsaïe 11.4 2 Thessaloniciens 2.3 Apocalypse 19.15 Daniel 7.10-7.11 Apocalypse 2.16
9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibusMatthieu 24.24 Apocalypse 18.23 Apocalypse 19.20 Deutéronome 13.1-13.2 Apocalypse 12.9
10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierentProverbes 1.7 1 Corinthiens 1.18 2 Corinthiens 4.2-4.3 Jean 3.19-3.21 Jean 8.45-8.47
11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacioRomains 1.28 Ezéchiel 14.9 Ezéchiel 21.29 Esaïe 6.9-6.10 Esaïe 44.20
12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitatiRomains 1.32 Romains 2.8 Marc 16.16 Psaumes 50.16-50.21 Deutéronome 32.35
13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis2 Timothée 1.9 1 Thessaloniciens 1.4 2 Thessaloniciens 1.3 1 Thessaloniciens 5.9 Actes 13.48
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi1 Thessaloniciens 2.12 1 Pierre 5.10 1 Thessaloniciens 1.5 Romains 8.28-8.30 Apocalypse 22.3-22.5
15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram1 Corinthiens 11.2 2 Thessaloniciens 2.2 2 Thessaloniciens 3.6 1 Corinthiens 16.13 Philippiens 4.1
16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratiaJean 3.16 1 Pierre 1.3-1.8 Ephésiens 5.25 1 Thessaloniciens 3.11 Actes 15.11
17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono2 Thessaloniciens 3.3 1 Thessaloniciens 3.2 1 Thessaloniciens 3.13 2 Corinthiens 1.3-1.6 1 Jean 3.18

Cette Bible est dans le domaine public.