Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 4     

2 Corinthiens 4
Vulgate


1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus 2 Thessaloniciens 3.13 Galates 6.9 2 Corinthiens 3.6 Ephésiens 3.13 Apocalypse 2.3
2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 2 Corinthiens 2.17 2 Corinthiens 5.11 Romains 6.21 1 Thessaloniciens 2.3-2.5 1 Corinthiens 4.5
3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 2 Corinthiens 3.14 1 Corinthiens 1.18 Romains 2.16 2 Corinthiens 4.4 2 Thessaloniciens 2.9-2.11
4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei Jean 12.40 2 Corinthiens 4.6 Esaïe 6.10 2 Corinthiens 3.14 1 Jean 5.19
5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum 1 Corinthiens 1.23 2 Corinthiens 1.24 Matthieu 3.11 2 Corinthiens 5.14-5.15 Galates 5.13
6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu Esaïe 60.2 2 Pierre 1.19 1 Pierre 2.9 Genèse 1.3 2 Corinthiens 4.4
7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis 2 Corinthiens 5.1 2 Corinthiens 3.5-3.6 Ephésiens 2.8-2.9 Lamentations 4.2 1 Corinthiens 1.28
8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 2 Corinthiens 7.5 Psaumes 56.2-56.3 Romains 8.35-8.37 Jacques 1.2-1.4 1 Pierre 1.6-1.7
9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus Hébreux 13.5 Psaumes 37.28 Michée 7.8 Job 5.17-5.19 Psaumes 37.24-37.25
10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur Romains 6.5 2 Timothée 2.11 Romains 6.8 2 Corinthiens 1.9 Galates 6.17
11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali Romains 8.36 Psaumes 44.22 2 Corinthiens 5.4 Psaumes 141.7 1 Corinthiens 15.31
12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis 2 Corinthiens 13.9 1 Jean 3.16 1 Corinthiens 4.10 Philippiens 2.17 Actes 20.24
13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur Psaumes 116.10 2 Corinthiens 3.12 1 Corinthiens 12.9 2 Pierre 1.1 Actes 15.11
14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum 1 Thessaloniciens 4.14 Jude 1.24 Ephésiens 5.27 Romains 8.11 Colossiens 1.22
15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei Romains 8.28 2 Corinthiens 1.11 2 Corinthiens 9.11-9.12 2 Corinthiens 1.4-1.6 2 Corinthiens 8.19
16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem Esaïe 40.31 Colossiens 3.10 2 Corinthiens 4.1 Romains 12.2 Romains 7.22
17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis Romains 8.18 1 Pierre 5.10 Romains 5.3-5.5 Jacques 1.12 Hébreux 12.10-12.11
18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt 2 Corinthiens 5.7 Hébreux 11.1 Romains 8.24-8.25 1 Jean 2.16-2.17 Hébreux 11.13

Cette Bible est dans le domaine public.