Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 1.7     

2 Corinthiens 1.7
Vulgate


1 Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa AchaiaEphésiens 1.1 2 Timothée 1.1 1 Corinthiens 16.10 1 Timothée 1.1 Colossiens 1.1-1.2
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoRomains 1.7 1 Chroniques 12.18 Philippiens 1.2 Philémon 1.3 Galates 6.16
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationisEphésiens 1.3 1 Pierre 1.3 Romains 15.5-15.6 Jean 10.30 Psaumes 86.15
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo2 Corinthiens 7.6-7.7 Esaïe 51.12 Hébreux 12.12 1 Thessaloniciens 5.11 Esaïe 40.1
5 quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostraColossiens 1.24 Philippiens 3.10 2 Corinthiens 11.23-11.30 Actes 9.4 Philippiens 1.20
6 sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur2 Timothée 2.10 2 Corinthiens 4.15-4.18 2 Corinthiens 1.4 2 Corinthiens 12.15 Ephésiens 3.13
7 et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationisRomains 8.17-8.18 1 Corinthiens 10.13 Matthieu 5.11-5.12 2 Timothée 2.12 2 Corinthiens 12.20
8 non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere1 Corinthiens 15.32 1 Corinthiens 4.8 Actes 19.23-19.35 1 Corinthiens 16.9 2 Corinthiens 4.7-4.12
9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuosRomains 4.17-4.25 2 Corinthiens 3.5 Proverbes 28.26 Psaumes 44.5-44.7 Luc 18.9
10 qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripietRomains 15.31 2 Pierre 2.9 Esaïe 46.3 1 Samuel 17.37 2 Timothée 4.17
11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobisPhilippiens 1.19 2 Corinthiens 4.15 Philémon 1.22 Actes 12.5 2 Corinthiens 9.11-9.12
12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos2 Corinthiens 2.17 1 Corinthiens 2.13 Actes 23.1 Jacques 3.13-3.18 Job 23.10-23.12
13 non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis2 Corinthiens 13.6 Philémon 1.6 2 Corinthiens 4.2 2 Corinthiens 5.11
14 sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi1 Corinthiens 1.8 2 Corinthiens 2.5 Philippiens 4.1 Philippiens 2.16 2 Corinthiens 5.12
15 et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis1 Corinthiens 4.19 Romains 1.11 Romains 15.29 2 Corinthiens 6.1 1 Corinthiens 11.34
16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam1 Corinthiens 16.5-16.7 Actes 21.5 Actes 19.21-19.22
17 cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non2 Corinthiens 10.2-10.3 Matthieu 5.37 Galates 2.2 1 Thessaloniciens 2.18 Jacques 5.12
18 fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non1 Corinthiens 1.9 Apocalypse 3.7 Apocalypse 3.14 Jean 8.26 2 Corinthiens 11.31
19 Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuitHébreux 13.8 Apocalypse 1.17 Actes 18.5 Jean 3.16 Actes 9.20
20 quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostramApocalypse 3.14 Hébreux 13.8 1 Corinthiens 14.16 1 Jean 2.24-2.25 2 Thessaloniciens 1.10
21 qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus1 Jean 2.20 1 Jean 2.27 Psaumes 87.5 2 Thessaloniciens 2.8 1 Thessaloniciens 3.13
22 et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris2 Corinthiens 5.5 Ephésiens 4.30 Ephésiens 1.13-1.14 Romains 8.14-8.16 Jean 6.27
23 ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra CorinthumRomains 1.9 1 Corinthiens 4.21 Galates 1.20 2 Corinthiens 13.10 2 Corinthiens 13.2
24 non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis1 Corinthiens 15.1 Romains 11.20 1 Pierre 5.3 Matthieu 23.8-23.10 2 Corinthiens 4.5

Cette Bible est dans le domaine public.