Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 7     

Romains 7
Vulgate


1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit Proverbes 6.23 Romains 10.1 Romains 6.14 Romains 9.3 Romains 7.6
2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri 1 Corinthiens 7.39 Genèse 2.23-2.24 Nombres 30.7-30.8 1 Corinthiens 7.4
3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro Matthieu 5.32 Jean 8.3-8.5 1 Timothée 5.11-5.14 1 Samuel 25.39-25.42 Deutéronome 22.22-22.24
4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo Romains 8.2 Romains 7.6 Colossiens 1.22 Colossiens 2.14 Ephésiens 2.15
5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti Romains 6.13 Romains 6.21 Romains 1.26 1 Jean 3.4 Ephésiens 2.11
6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae Romains 6.4 Romains 7.4 2 Corinthiens 3.6 Galates 4.4-4.5 Romains 6.2
7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces Romains 3.20 Romains 7.8 Deutéronome 5.21 Exode 20.17 Romains 13.9
8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat Romains 7.11 1 Corinthiens 15.56 Romains 4.15 Romains 7.17 Romains 5.20
9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit Galates 3.10 Philippiens 3.5-3.6 Romains 3.19-3.20 Romains 8.7 Luc 15.29
10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem Romains 10.5 Lévitique 18.5 Ezéchiel 20.21 Ezéchiel 20.13 2 Corinthiens 3.7
11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit Romains 7.8 Genèse 3.13 Hébreux 3.13 Ephésiens 4.22 Jacques 1.26
12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 1 Timothée 1.8 Psaumes 119.137 Deutéronome 10.12 Psaumes 119.140 Romains 12.2
13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum Romains 7.8-7.11 Jacques 1.13-1.15 Romains 8.3 Galates 3.21 Romains 5.20
14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato 1 Rois 21.20 2 Rois 17.17 1 Rois 21.25 Esaïe 50.1 Esaïe 52.3
15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio Galates 5.17 Nahum 1.7 2 Timothée 2.19 Philippiens 3.12-3.14 Jude 1.23
16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona Romains 7.12 Romains 7.22 Psaumes 119.127-119.128 1 Timothée 1.8 Romains 7.14
17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Romains 7.20 Romains 4.7-4.8 Romains 7.18 Philippiens 3.8-3.9 Jacques 4.5-4.6
18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio Jean 3.6 Romains 7.25 Tite 3.3 Psaumes 51.5 Genèse 8.21
19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago Romains 7.15
20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Romains 7.17
21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet Romains 7.23 Romains 6.14 Romains 8.2 Romains 6.12 Romains 7.25
22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem Psaumes 1.2 Ephésiens 3.16 2 Corinthiens 4.16 Psaumes 40.8 Psaumes 119.35
23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis Jacques 4.1 Galates 5.17 Romains 7.25 1 Pierre 2.11 Romains 6.19
24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius Romains 6.6 Tite 2.14 Luc 4.18 Psaumes 102.20 Psaumes 119.20
25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati Galates 5.17-5.24 1 Corinthiens 15.57 Colossiens 3.17 Romains 6.17 1 Pierre 2.5

Cette Bible est dans le domaine public.