Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 7.1     

Romains 7.1
Vulgate


1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivitRomains 7.6 Romains 6.3 Proverbes 6.23 Romains 10.1 Romains 6.14
2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri1 Corinthiens 7.39 Genèse 2.23-2.24 Nombres 30.7-30.8 1 Corinthiens 7.4
3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viroMatthieu 5.32 Exode 20.14 Marc 10.6-10.12 Nombres 5.13-5.31 Ruth 2.13
4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus DeoRomains 8.2 Romains 7.6 Ephésiens 2.15 Galates 5.18 Romains 6.22
5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent mortiRomains 6.13 Romains 6.21 Jean 3.6 Romains 3.20 Tite 3.3
6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litteraeRomains 6.4 Romains 7.4 2 Corinthiens 3.6 Romains 6.2 Galates 4.4-4.5
7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupiscesRomains 3.20 Deutéronome 5.21 Exode 20.17 Romains 7.8 Romains 4.15
8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum eratRomains 7.11 Romains 4.15 1 Corinthiens 15.56 Jean 15.22 Romains 7.13
9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixitRomains 7.6 Matthieu 15.4-15.6 Psaumes 40.12 Marc 7.8-7.13 Romains 10.5
10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortemRomains 10.5 Lévitique 18.5 Ezéchiel 20.21 Galates 3.12 Ezéchiel 20.11
11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occiditRomains 7.8 Hébreux 3.13 Genèse 3.13 Esaïe 44.20 Jacques 1.22
12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum1 Timothée 1.8 Psaumes 119.137 Psaumes 119.86 Psaumes 119.127 Néhémie 9.13
13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatumRomains 7.8-7.11 Jacques 1.13-1.15 Romains 8.3 Galates 3.21 Romains 5.20
14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato1 Rois 21.25 1 Rois 21.20 2 Rois 17.17 Esaïe 52.3 Esaïe 50.1
15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facioGalates 5.17 1 Jean 1.7-1.8 Romains 12.9 Ecclésiaste 7.20 Jacques 3.2
16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bonaRomains 7.12 Romains 7.22 Psaumes 119.127-119.128 1 Timothée 1.8 Romains 7.14
17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatumRomains 7.20 Jacques 4.5-4.6 Romains 4.7-4.8 Romains 7.18 Philippiens 3.8-3.9
18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenioJean 3.6 Romains 7.25 Job 14.4 Genèse 6.5 Tite 3.3
19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc agoRomains 7.15
20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatumRomains 7.17
21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacetRomains 7.23 Romains 6.14 Romains 8.2 Hébreux 4.15 Psaumes 119.133
22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominemPsaumes 1.2 Ephésiens 3.16 2 Corinthiens 4.16 Psaumes 40.8 Psaumes 119.47-119.48
23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meisJacques 4.1 Galates 5.17 1 Pierre 2.11 Romains 7.25 Romains 8.2
24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huiusRomains 6.6 Tite 2.14 Luc 4.18 Psaumes 32.3-32.4 Psaumes 119.176
25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccatiGalates 5.17-5.24 1 Corinthiens 15.57 Romains 6.14 Esaïe 12.1 Esaïe 49.13

Cette Bible est dans le domaine public.