Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 5.19     

Romains 5.19
Vulgate


1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum ChristumRomains 15.13 Romains 6.23 Esaïe 32.17 Actes 13.38-13.39 Romains 14.17
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum DeiEphésiens 2.18 Ephésiens 3.12 1 Corinthiens 15.1 Jean 5.24 1 Pierre 3.18
3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operaturJacques 1.2-1.3 Jacques 1.12 2 Corinthiens 12.9-12.10 Luc 6.22-6.23 1 Pierre 3.14
4 patientia autem probationem probatio vero spemJacques 1.12 Psaumes 42.4-42.5 Josué 10.24-10.25 Psaumes 27.2-27.3 1 Pierre 1.6-1.7
5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobisPhilippiens 1.20 Job 27.8 2 Timothée 1.12 Galates 4.6 1 Jean 4.19
6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus estRomains 5.8 Ephésiens 2.1-2.5 Colossiens 2.13 Romains 4.25 Romains 5.10
7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat moriPsaumes 112.5 Actes 11.24 2 Samuel 23.14-23.17 1 Jean 3.16 2 Samuel 18.3
8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemusJean 15.13 Jean 3.16 Romains 5.6 1 Pierre 3.18 1 Jean 3.16
9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum1 Thessaloniciens 1.10 Romains 1.18 Romains 5.1 Hébreux 9.22 Romains 8.1
10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius2 Corinthiens 5.18-5.19 Ephésiens 2.16 Romains 8.32 Colossiens 1.20-1.21 2 Corinthiens 4.10-4.11
11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimusRomains 5.10 2 Corinthiens 5.18-5.19 Philippiens 4.4 Esaïe 61.10 Psaumes 43.4
12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt1 Corinthiens 15.21-15.22 Romains 6.23 Romains 5.19 Genèse 2.17 Romains 3.23
13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non estRomains 4.15 1 Corinthiens 15.56 Genèse 8.21 1 Jean 3.4 Genèse 4.7-4.11
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri1 Corinthiens 15.45 Romains 8.22 Exode 1.22 Genèse 7.22 Osée 6.7
15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavitRomains 6.23 Romains 5.12 1 Jean 5.11 Esaïe 53.11 Romains 5.16-5.20
16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationemActes 13.38-13.39 Jacques 2.10 Genèse 3.6-3.19 Luc 7.47-7.50 Galates 3.10
17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum ChristumRomains 5.12 Apocalypse 22.5 Genèse 3.6 1 Corinthiens 15.21-15.22 Apocalypse 20.4
18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitaeRomains 4.25 1 Timothée 2.4-2.6 Romains 5.19 Romains 5.15 Actes 13.39
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi2 Corinthiens 5.21 Philippiens 2.8 Ephésiens 1.6 Romains 5.15 Daniel 9.24
20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratiaRomains 6.1 Psaumes 25.11 Tite 3.3-3.7 Galates 3.19-3.25 Romains 4.15
21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrumRomains 5.14 Romains 5.12 Tite 2.11 Jean 1.16-1.17 Romains 6.23

Cette Bible est dans le domaine public.