Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 15     

Jean 15
Vulgate


1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est Jérémie 2.21 Esaïe 27.2-27.3 Jean 1.17 1 Corinthiens 3.9 Psaumes 80.8-80.19
2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat Matthieu 3.10 Matthieu 15.13 Hébreux 12.10-12.11 Apocalypse 3.19 Job 17.9
3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis Ephésiens 5.26 Jean 17.17 Jean 13.10 1 Pierre 1.22
4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis 1 Jean 2.6 Galates 2.20 2 Jean 1.9 Jean 6.56 Ezéchiel 15.2-15.5
5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere Philippiens 4.13 Colossiens 1.10 2 Pierre 1.2-1.18 Proverbes 11.30 Jacques 1.17
6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent Matthieu 7.19 Jean 15.2 Hébreux 6.7-6.8 Matthieu 13.41 1 Jean 2.19
7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis Psaumes 37.4 Jean 14.13 1 Jean 5.14 1 Jean 3.22 Jean 15.16
8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli Jean 8.31 Matthieu 5.16 Philippiens 1.11 2 Corinthiens 9.10-9.15 Psaumes 92.12-92.15
9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea Jean 17.26 Jean 17.23-17.24 Jean 15.11 1 Jean 2.28 Ephésiens 3.18
10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione Jean 14.15 2 Pierre 2.21 Jean 8.29 Jean 4.34 Apocalypse 22.14
11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur Jean 17.13 Jean 16.24 1 Pierre 1.8 Romains 15.13 1 Jean 1.4
12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos Jean 13.34 1 Jean 3.23 1 Pierre 4.8 1 Jean 4.21 Romains 12.10
13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis Jean 10.11 Ephésiens 5.2 Jean 10.15 Romains 5.6-5.8 1 Jean 4.7-4.11
14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis Matthieu 12.50 Luc 12.4 1 Jean 5.3 Jean 14.21 Jean 14.28
15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis Psaumes 25.14 Matthieu 13.11 Genèse 18.17-18.19 Colossiens 1.26 1 Corinthiens 2.9-2.12
16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis 2 Timothée 3.15-3.17 Jean 13.18 Jean 15.19 Jean 6.70 2 Timothée 2.2
17 haec mando vobis ut diligatis invicem Jean 15.12 1 Jean 3.14-3.17 1 Pierre 2.17
18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit 1 Jean 3.13 Jean 7.7 Marc 13.13 1 Jean 3.1 Matthieu 5.11
19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus Jean 15.16 1 Jean 4.4-4.5 Ephésiens 1.4-1.11 Jean 17.14-17.16 1 Jean 5.19-5.20
20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt 2 Timothée 3.12 Ezéchiel 3.7 Matthieu 10.24 2 Corinthiens 4.9 1 Thessaloniciens 2.15
21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me Matthieu 10.22 Jean 16.3 Matthieu 24.9 Jean 8.19 2 Corinthiens 4.3-4.6
22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo Jean 9.41 Romains 1.20 Jacques 4.17 1 Pierre 2.16 Jean 19.11
23 qui me odit et Patrem meum odit Jean 8.40-8.42 1 Jean 2.23 2 Jean 1.9
24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum Jean 5.36 Jean 7.31 Jean 9.32 Jean 14.9 Jean 10.37
25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis Psaumes 109.3 Psaumes 69.4 Psaumes 35.19 Jean 10.34 2 Corinthiens 11.7
26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me Jean 14.26 Jean 14.16-14.17 Jean 16.13-16.15 Apocalypse 22.1 Actes 2.32-2.33
27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis Jean 21.24 1 Jean 4.14 1 Jean 1.1-1.2 Luc 24.48 Actes 23.11

Cette Bible est dans le domaine public.