Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 15.17     

Jean 15.17
Vulgate


1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola estJérémie 2.21 Esaïe 27.2-27.3 Jean 1.17 Psaumes 80.8-80.19 Esaïe 5.1-5.7
2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferatMatthieu 3.10 Matthieu 15.13 Hébreux 12.10-12.11 Apocalypse 3.19 Hébreux 6.7-6.8
3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobisEphésiens 5.26 Jean 17.17 Jean 13.10 1 Pierre 1.22
4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritisGalates 2.20 1 Jean 2.6 2 Jean 1.9 Ezéchiel 15.2-15.5 Jean 6.56
5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facerePhilippiens 4.13 Colossiens 1.10 2 Pierre 1.2-1.18 Proverbes 11.30 Jacques 1.17
6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardentJean 15.2 Matthieu 7.19 Hébreux 6.7-6.8 Matthieu 13.41 1 Jean 2.19
7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobisPsaumes 37.4 Jean 14.13 1 Jean 5.14 1 Jean 3.22 Jean 15.16
8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuliJean 8.31 Matthieu 5.16 2 Corinthiens 9.10-9.15 Philippiens 1.11 1 Pierre 4.11
9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione meaJean 17.26 Jean 17.23-17.24 1 Jean 2.28 Jean 15.11 Ephésiens 3.18
10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectioneJean 14.15 2 Pierre 2.21 Jean 4.34 Apocalypse 22.14 1 Jean 3.21-3.24
11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleaturJean 17.13 Jean 16.24 1 Pierre 1.8 Romains 15.13 1 Jean 1.4
12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vosJean 13.34 1 Pierre 4.8 1 Jean 4.21 1 Jean 3.23 Romains 12.10
13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suisJean 10.11 Ephésiens 5.2 Jean 10.15 Romains 5.6-5.8 1 Jean 4.7-4.11
14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobisMatthieu 12.50 Luc 12.4 1 Jean 5.3 Jean 2.5 Jean 14.15
15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobisPsaumes 25.14 Genèse 18.17-18.19 Matthieu 13.11 Colossiens 1.26 1 Corinthiens 2.9-2.12
16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis2 Timothée 3.15-3.17 Jean 15.19 Jean 6.70 Jean 13.18 Luc 6.13
17 haec mando vobis ut diligatis invicemJean 15.12 1 Jean 3.14-3.17 1 Pierre 2.17
18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit1 Jean 3.13 Jean 7.7 Marc 13.13 1 Jean 3.1 1 Rois 22.8
19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundusJean 15.16 1 Jean 4.4-4.5 Jean 17.14-17.16 Ephésiens 1.4-1.11 Tite 3.3-3.7
20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt2 Timothée 3.12 Ezéchiel 3.7 2 Corinthiens 4.9 1 Thessaloniciens 2.15 Jean 13.16
21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit meMatthieu 10.22 Jean 16.3 Matthieu 24.9 Jean 8.19 Actes 5.41
22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suoJean 9.41 Romains 1.20 Jacques 4.17 Jean 19.11 1 Pierre 2.16
23 qui me odit et Patrem meum oditJean 8.40-8.42 1 Jean 2.23 2 Jean 1.9
24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meumJean 9.32 Jean 14.9 Jean 10.37 Jean 5.36 Jean 7.31
25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratisPsaumes 109.3 Psaumes 69.4 Psaumes 35.19 2 Corinthiens 11.7 Jean 10.34
26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de meJean 14.26 Jean 14.16-14.17 Jean 16.13-16.15 Actes 2.32-2.33 Apocalypse 22.1
27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis1 Jean 4.14 1 Jean 1.1-1.2 Jean 21.24 Luc 24.48 Actes 23.11

Cette Bible est dans le domaine public.