Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 18.10     

Matthieu 18.10
Vulgate


1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorumMatthieu 20.20-20.28 Luc 9.46-9.48 Marc 9.33-9.37 Matthieu 3.2 Luc 22.24-22.27
2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorumMatthieu 19.13-19.14 Marc 9.36-9.37 1 Rois 3.7 Jérémie 1.7
3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum1 Pierre 2.2 Marc 10.14-10.15 Matthieu 19.14 1 Corinthiens 14.20 Jacques 5.19-5.20
4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorumMatthieu 23.11-23.12 Luc 14.11 Matthieu 20.26-20.27 1 Pierre 5.5 Luc 9.48
5 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipitGalates 4.14 Matthieu 25.40 Marc 9.37 Matthieu 25.45 Luc 9.48
6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum marisMarc 9.42 2 Thessaloniciens 1.6-1.9 Matthieu 18.10 Psaumes 105.15 Romains 14.13-14.15
7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venitLuc 17.1 1 Corinthiens 11.19 Matthieu 26.24 2 Samuel 12.14 Tite 2.8
8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternumMatthieu 5.29-5.30 Matthieu 25.41 Esaïe 33.14 Deutéronome 13.6-13.8 Apocalypse 21.8
9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignisMatthieu 5.22 Matthieu 5.29 Matthieu 18.8 Matthieu 19.23-19.24 Luc 9.24-9.25
10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis estHébreux 1.14 Psaumes 91.11 Psaumes 34.7 Romains 14.10 Luc 1.19
11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat 12 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravitLuc 15.4-15.7 Ezéchiel 34.12 Ezéchiel 34.6 Matthieu 21.28 Ezéchiel 34.28
13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraveruntJacques 2.13 Sophonie 3.17 Jean 4.34-4.36 Psaumes 147.11 Luc 15.5-15.10
14 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis2 Pierre 3.9 Jean 17.12 Jean 21.15 Luc 12.32 1 Pierre 1.3-1.5
15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuumLévitique 19.17 Colossiens 3.13 2 Thessaloniciens 3.15 Lévitique 6.2-6.7 Luc 17.3-17.4
16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbumDeutéronome 19.15 Jean 8.17 2 Corinthiens 13.1 Hébreux 10.28 1 Timothée 5.19
17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus2 Thessaloniciens 3.6 1 Corinthiens 5.3-5.5 2 Thessaloniciens 3.14-3.15 3 Jean 1.9-1.10 Ephésiens 5.11-5.12
18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caeloMatthieu 16.19 Jean 20.23 2 Corinthiens 2.10 Apocalypse 3.7-3.8
19 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est1 Jean 5.14-5.16 Jacques 5.14-5.16 Marc 11.24 Matthieu 7.7 Actes 4.24-4.31
20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorumJean 20.26 Apocalypse 21.3 1 Corinthiens 5.4 Jean 20.19 Zacharie 2.5
21 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septiesLuc 17.3-17.4 Matthieu 18.15
22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septiesColossiens 3.13 Ephésiens 4.31-5.1 Matthieu 6.14-6.15 Marc 11.25 1 Timothée 2.8
23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suisMatthieu 13.24 1 Corinthiens 4.5 Matthieu 13.31 Matthieu 13.33 Romains 14.12
24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talentaPsaumes 38.4 Psaumes 130.3-130.4 Esdras 9.6 Luc 16.7 Luc 7.41-7.42
25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddiNéhémie 5.5 Lévitique 25.39 2 Rois 4.1 Luc 7.42 Néhémie 5.8
26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibiLuc 7.43 Matthieu 8.2 Matthieu 18.29 Romains 10.3
27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit eiPsaumes 145.8 Juges 10.16 Psaumes 86.15 Psaumes 78.38 Psaumes 86.5
28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debesMatthieu 20.2 Ezéchiel 45.9 Néhémie 5.10-5.11 Néhémie 5.7 Néhémie 10.31
29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibiMatthieu 6.12 Philémon 1.18-1.19 Matthieu 18.26
30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum1 Rois 22.27 1 Rois 21.27-21.29
31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erantPsaumes 119.158 Romains 9.1-9.3 Luc 14.21 Hébreux 13.3 Genèse 37.2
32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti meMatthieu 25.26 Romains 3.19 Luc 19.22
33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sumColossiens 3.13 Matthieu 6.12 Matthieu 5.44-5.45 Luc 6.35-6.36 Ephésiens 4.32-5.2
34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitumMatthieu 5.25-5.26 Apocalypse 14.10-14.11 2 Thessaloniciens 1.8-1.9 Jacques 2.13 Luc 12.58-12.59
35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestrisLuc 6.37-6.38 Matthieu 6.14-6.15 Matthieu 7.1-7.2 Matthieu 6.12 Marc 11.25

Cette Bible est dans le domaine public.