Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 2.22     

Nombres 2.22
Vulgate


1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis1 Corinthiens 14.40 1 Corinthiens 14.33 Nombres 1.50 Nombres 10.25 Philippiens 1.27
3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab1 Chroniques 2.10 Ruth 4.20 Luc 3.32-3.33 Nombres 10.14-10.16 Nombres 1.7
4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorumNombres 1.27 Nombres 26.22
5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius SuarNombres 1.8 Nombres 7.23 Nombres 7.18 Nombres 1.28-1.29 Nombres 10.15
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringentiNombres 26.25 Nombres 1.29
7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius HelonNombres 1.9 Nombres 7.24 Nombres 10.16 Nombres 7.29 Nombres 1.30-1.31
8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringentiNombres 26.26-26.27 Nombres 1.31
9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredienturNombres 10.14
10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius SedeurNombres 1.5 1 Chroniques 5.1 Genèse 49.3-49.4 Nombres 7.35 Nombres 10.18
11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingentiNombres 1.21 Nombres 26.7
12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius SurisaddaiNombres 1.6 Nombres 7.36 Nombres 7.41 Nombres 10.19
13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecentiNombres 1.23 Nombres 26.14
14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius DuhelNombres 7.42 Nombres 1.14 Nombres 7.47 Nombres 10.20
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquagintaNombres 26.18 Nombres 1.25
16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscenturNombres 10.18 Nombres 2.9 Nombres 2.24 Nombres 2.31
17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscenturNombres 10.21 Nombres 10.17 Colossiens 2.5 Nombres 2.1 Nombres 3.38
18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius AmmiudNombres 10.22 Nombres 1.10 Genèse 48.14-48.20 Nombres 1.32 Psaumes 80.1-80.2
19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingentiNombres 26.37 Nombres 1.33
20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius PhadassurNombres 1.10 Nombres 7.59 Nombres 10.23 Nombres 7.54
21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducentiNombres 1.35 Nombres 26.34
22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius GedeonisNombres 1.11 Nombres 7.65 Psaumes 68.27 Nombres 10.24 Nombres 7.60
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringentiNombres 26.41 Nombres 1.37
24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscenturNombres 10.22 Nombres 2.31 Nombres 2.16 Psaumes 80.2 Nombres 2.9
25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius AmisaddaiNombres 1.12 Nombres 7.66 Nombres 10.25 Nombres 7.71
26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingentiNombres 1.39 Nombres 26.43
27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius OchranNombres 1.13 Nombres 7.72 Nombres 7.77
28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingentiNombres 26.47 Nombres 1.41
29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius HenanNombres 1.15 Nombres 1.42-1.43 Nombres 7.83 Nombres 10.27 Nombres 26.48-26.50
30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringentiNombres 1.42-1.43 Nombres 26.50
31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscenturNombres 10.25 Nombres 2.24 Nombres 2.16 Nombres 2.9
32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquagintaNombres 1.46 Exode 38.26 Exode 12.37 Nombres 2.9 Nombres 26.51
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus MosiNombres 1.47-1.49 Nombres 26.57-26.62
34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorumNombres 24.5-24.6 Nombres 24.2 Nombres 23.9-23.10 Exode 39.42 Nombres 1.54

Cette Bible est dans le domaine public.