Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jonas 1.1     

Jonas 1.1
Vulgate


1 et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicensLuc 11.32 2 Rois 14.25 Luc 11.29-11.30 Matthieu 12.39-12.41 Matthieu 16.4
2 surge vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea quia ascendit malitia eius coram meGenèse 10.11 Nahum 1.1 Jonas 3.2 Apocalypse 18.5 Genèse 18.20-18.21
3 et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie DominiJosué 19.46 Genèse 4.16 Actes 9.36 Esaïe 23.1 Esaïe 23.10
4 Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteriPsaumes 107.23-107.31 Actes 27.13-27.20 Matthieu 8.24-8.27 Psaumes 135.7 Amos 4.13
5 et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore graviActes 27.18-27.19 Actes 27.38 1 Rois 18.26 Matthieu 26.40-26.41 Osée 7.14
6 et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamusJonas 3.9 2 Samuel 12.22 Amos 5.15 Psaumes 107.12-107.13 Actes 21.13
7 et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super IonamJosué 7.10 Proverbes 16.33 1 Samuel 14.41-14.42 1 Samuel 10.20-10.21 Josué 7.13-7.18
8 et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quae terra tua et quo vel ex quo populo es tu1 Samuel 30.13 Genèse 47.3 1 Samuel 14.43 Josué 7.19 Jacques 5.16
9 et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridamApocalypse 11.13 Néhémie 1.4 Esdras 1.2 Psaumes 136.26 Néhémie 9.6
10 et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eisJonas 1.3 Job 27.22 Josué 7.25 Jean 19.8 Daniel 5.6-5.9
11 et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat2 Samuel 21.1-21.6 2 Samuel 24.11-24.13 1 Samuel 6.2-6.3 Michée 6.6-6.7
12 et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec super vos2 Samuel 24.17 1 Chroniques 21.17 Josué 7.20-7.21 Ecclésiaste 9.18 Jean 11.50
13 et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eosProverbes 21.30 Job 34.29
14 et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecistiPsaumes 115.3 Deutéronome 21.8 Psaumes 135.6 Jonas 1.16 Psaumes 107.28
15 et tulerunt Ionam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suoPsaumes 107.29 Luc 8.24 Psaumes 93.3-93.4 Psaumes 65.7 Matthieu 8.26
16 et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt votaPsaumes 107.22 Genèse 8.20 Psaumes 50.14 Psaumes 116.14 Actes 5.11

Cette Bible est dans le domaine public.