Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 3.12     

Lévitique 3.12
Vulgate


1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram DominoLévitique 1.3 Nombres 6.14 Amos 5.22 Proverbes 7.14 1 Chroniques 21.26
2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altarisLévitique 1.4-1.5 Exode 29.10 Actes 4.10-4.12 Zacharie 12.10 2 Corinthiens 5.21
3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus estExode 29.13 Exode 29.22 Lévitique 4.8-4.9 Matthieu 13.16 Matthieu 15.8
4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculisLévitique 3.10 Lévitique 3.15 Lévitique 9.19 Exode 29.22 Lévitique 9.10
5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris DominoLévitique 6.12 Exode 29.13 Lévitique 7.29-7.34 Lévitique 9.9-9.10 1 Rois 8.64
6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata eruntLévitique 1.2 Galates 3.28 Tite 2.11-2.12 Lévitique 3.1-3.17 Romains 12.1-12.2
7 si agnum obtulerit coram Domino1 Rois 8.62 Lévitique 17.8-17.9 Ephésiens 5.12 Lévitique 3.1 Ephésiens 5.2
8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitumLévitique 1.5 Ephésiens 2.18 1 Pierre 2.24 2 Corinthiens 5.21 Esaïe 53.11-53.12
9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totamLévitique 9.19 Exode 29.22 Proverbes 23.26 Lévitique 3.3-3.4 Esaïe 53.10
10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculisLévitique 3.4
11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis DominiLévitique 21.17 Lévitique 21.6 Lévitique 3.16 Lévitique 21.8 Lévitique 3.5
12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam DominoMatthieu 25.32-25.33 Lévitique 10.16 Lévitique 1.6 Romains 8.3 Esaïe 53.6
13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitumLévitique 3.8 Esaïe 53.11-53.12 Lévitique 3.1-3.5 Esaïe 52.15 1 Pierre 3.18
14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitaliaProverbes 23.26 Lévitique 3.3-3.5 Psaumes 22.14-22.15 Lévitique 3.9-3.11 Matthieu 26.38
15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis 16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini eritLévitique 7.23-7.25 1 Samuel 2.15-2.16 Lévitique 4.8-4.19 Lévitique 3.9-3.11 Lévitique 3.3-3.5
17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetisGenèse 9.4 Deutéronome 15.23 Lévitique 17.7 Deutéronome 12.16 Deutéronome 12.23

Cette Bible est dans le domaine public.