Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 3     

Lévitique 3
Vulgate


1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino Lévitique 1.3 Nombres 6.14 Amos 5.22 Romains 5.1-5.2 Lévitique 22.19-22.21
2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris Exode 29.10 Lévitique 1.4-1.5 Lévitique 8.22 Lévitique 16.21-16.22 Esaïe 53.6
3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est Exode 29.13 Lévitique 4.8-4.9 Exode 29.22 Esaïe 6.10 Romains 6.6
4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis Lévitique 3.10 Exode 29.13 Lévitique 7.4 Lévitique 8.16 Lévitique 4.9
5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino Lévitique 6.12 Exode 29.13 Ezéchiel 44.7 Ezéchiel 44.15 1 Samuel 2.15-2.16
6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt Galates 4.4 Ephésiens 1.10 Lévitique 1.10 Esaïe 60.7 Actes 4.27
7 si agnum obtulerit coram Domino 1 Rois 8.62 Lévitique 17.8-17.9 Ephésiens 5.12 Lévitique 3.1 Ephésiens 5.2
8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum Lévitique 1.5 Lévitique 4.15 Lévitique 4.24 2 Corinthiens 5.19 Lévitique 3.13
9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam Lévitique 9.19 Exode 29.22 Lévitique 3.3-3.4 Esaïe 53.10 Lévitique 7.3
10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis Lévitique 3.4
11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini Lévitique 21.17 Lévitique 21.6 Lévitique 3.5 Lévitique 3.16 Lévitique 21.8
12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino Lévitique 9.3 Lévitique 22.19-22.27 Lévitique 3.7-3.17 Lévitique 1.10 2 Corinthiens 5.21
13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum Lévitique 3.8 1 Pierre 1.2 1 Pierre 2.24 Romains 5.15-5.21 Hébreux 12.24
14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia Psaumes 22.14-22.15 Lévitique 3.9-3.11 Matthieu 26.38 Jérémie 20.18 Matthieu 22.37
15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis 16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit Lévitique 7.23-7.25 1 Samuel 2.15-2.16 Lévitique 4.26 Lévitique 8.25 Exode 29.22
17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis Genèse 9.4 Deutéronome 12.16 Deutéronome 12.23 Lévitique 6.18 Deutéronome 15.23

Cette Bible est dans le domaine public.