Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 20     

Lévitique 20
Vulgate


1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum Deutéronome 21.21 Lévitique 18.21 Lévitique 24.23 Lévitique 20.27 Lévitique 24.14
3 et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum Lévitique 18.21 Ezéchiel 23.38-23.39 Ezéchiel 5.11 Lévitique 17.10 Ezéchiel 20.39
4 quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere Deutéronome 17.2-17.5 Actes 17.30 Josué 7.12 Apocalypse 2.14 Deutéronome 13.8
5 ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui Jérémie 3.2 Psaumes 106.39 Jérémie 32.39 Osée 2.13 Lévitique 17.7
6 anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui Lévitique 19.31 Lévitique 20.27 Esaïe 8.19 Nombres 15.39 Deutéronome 18.10-18.14
7 sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester Ephésiens 1.4 Lévitique 11.44 1 Thessaloniciens 4.7 1 Thessaloniciens 4.3 Philippiens 2.12-2.13
8 custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos Exode 31.13 Ezéchiel 37.28 Lévitique 21.8 Lévitique 18.4-18.5 1 Corinthiens 1.30
9 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum Exode 21.17 Deutéronome 27.16 Marc 7.10 Matthieu 15.4 Proverbes 20.20
10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera Lévitique 18.20 Exode 20.14 Jean 8.4-8.5 Deutéronome 5.18 2 Samuel 12.13
11 qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos Deutéronome 27.23 Deutéronome 27.20 1 Corinthiens 5.1 Lévitique 18.7-18.8 Amos 2.7
12 si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos Lévitique 18.15 Lévitique 18.23 Genèse 38.18 Deutéronome 27.23 Genèse 38.16
13 qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos Jude 1.7 Lévitique 18.22 1 Timothée 1.10 1 Corinthiens 6.9 Deutéronome 23.17
14 qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri Lévitique 18.17 Deutéronome 27.23 Lévitique 21.9 Amos 2.7 Josué 7.25
15 qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite Lévitique 18.23 Deutéronome 27.21 Exode 22.19
16 mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos Exode 19.13 Exode 21.32 Exode 21.28 Hébreux 12.20
17 qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam Lévitique 18.9 Deutéronome 27.22 2 Samuel 13.12 Genèse 20.12 Ezéchiel 22.11
18 qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui Lévitique 15.24 Lévitique 18.19 Ezéchiel 18.6 Ezéchiel 22.10
19 turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam Lévitique 18.6 Lévitique 18.12-18.30 Exode 6.20
20 qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur Lévitique 18.14 Luc 1.7 Psaumes 109.13 Luc 1.25 Job 18.19
21 qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt Lévitique 18.16 Matthieu 14.3-14.4
22 custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi Lévitique 18.25-18.28 Lévitique 19.37 Ezéchiel 36.27 Psaumes 119.145 Psaumes 105.45
23 nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos Lévitique 18.3 Deutéronome 9.5 Lévitique 18.30 Lévitique 18.24 Lévitique 18.27
24 vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis Exode 33.16 Deutéronome 14.2 Exode 3.8 1 Rois 8.53 Exode 3.17
25 separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta Deutéronome 14.3-14.21 Lévitique 11.1-11.47 Ephésiens 5.7-5.11 Actes 10.11-10.15 Actes 10.28
26 eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei Lévitique 20.24 Lévitique 19.2 Lévitique 20.7 Apocalypse 4.8 Apocalypse 3.7
27 vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos Lévitique 19.31 Lévitique 20.6 Exode 22.18 1 Samuel 28.7-28.9 Deutéronome 18.10-18.12

Cette Bible est dans le domaine public.