Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 2.6     

Lévitique 2.6
Vulgate


1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tusLévitique 6.14-6.18 Esaïe 66.20 Apocalypse 8.3 Lévitique 9.17 Nombres 7.19
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum DominoLévitique 5.12 Lévitique 6.15 Actes 10.4 Lévitique 24.7 Lévitique 2.9
3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus DominiLévitique 10.12-10.13 Nombres 18.9 Lévitique 21.22 Lévitique 6.16-6.17 Lévitique 7.9
4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo litaExode 29.2 1 Corinthiens 5.7-5.8 Jean 12.27 Hébreux 7.26 1 Pierre 2.22
5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermentoLévitique 7.9 Lévitique 6.21
6 divides eam minutatim et fundes supra oleumPsaumes 22.1-22.21 Jean 18.1-18.19 Lévitique 1.6 Marc 14.1-14.15
7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergeturLévitique 2.1-2.2 Lévitique 7.9
8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis 9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis DominoLévitique 2.2 Lévitique 6.15 Philippiens 4.18 Philippiens 2.17 Ephésiens 5.2
10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus DominiLévitique 2.3
11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio DominiExode 23.18 Luc 12.1 Galates 5.9 Lévitique 6.16-6.17 Exode 12.19-12.20
12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatisExode 23.19 Exode 22.29 2 Chroniques 31.5 Apocalypse 14.4 Exode 23.10-23.11
13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres salEzéchiel 43.24 2 Chroniques 13.5 Nombres 18.19 Colossiens 4.6 Matthieu 5.13
14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas DominoLévitique 23.10 1 Corinthiens 15.20 Proverbes 3.9-3.10 Nombres 28.2 Esaïe 53.2-53.10
15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est 16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tusEsaïe 11.2-11.4 Romains 8.26-8.27 Hébreux 5.7 Esaïe 61.1 Lévitique 2.4-2.7

Cette Bible est dans le domaine public.