Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 10.7     

Osée 10.7
Vulgate


1 vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacrisOsée 8.11 Esaïe 5.1-5.7 Osée 12.11 Jérémie 2.28 Lévitique 26.1
2 divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum1 Rois 18.21 Michée 5.13 Sophonie 1.5 2 Thessaloniciens 2.11-2.12 1 Jean 2.15
3 quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobisOsée 10.15 Osée 10.7 Osée 13.11 Osée 11.5 Jean 19.15
4 loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agriAmos 5.7 Osée 4.2 Amos 6.12 Ezéchiel 17.13-17.19 2 Rois 17.3-17.4
5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eoOsée 9.11 Osée 8.5-8.6 2 Rois 23.5 Osée 4.15 Osée 5.8
6 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate suaOsée 5.13 Esaïe 30.3 Jérémie 7.24 Daniel 11.8 Osée 8.6
7 transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquaeOsée 10.3 2 Rois 17.4 2 Rois 1.3 Osée 10.15 2 Rois 15.30
8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nosApocalypse 6.16 Luc 23.30 Osée 9.6 Esaïe 2.19 1 Rois 12.28-12.30
9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatisOsée 9.9 Matthieu 23.31-23.32 Juges 20.5 Genèse 6.5 Juges 20.13-20.14
10 iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suasEzéchiel 5.13 Jérémie 16.16 Deutéronome 28.63 Jérémie 21.4 Ezéchiel 16.37
11 Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos IacobOsée 4.16 Deutéronome 25.4 Jérémie 50.11 Osée 3.1 Osée 2.5
12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiamJérémie 4.3-4.4 Osée 6.3 Proverbes 11.18 Esaïe 45.8 Jacques 3.18
13 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorumJob 4.8 Psaumes 33.16 Galates 6.7-6.8 Proverbes 22.8 Osée 8.7
14 consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisaOsée 13.16 Jérémie 48.41 2 Rois 18.33 Esaïe 17.3 Genèse 32.11
15 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarumOsée 10.5 Osée 10.7 Amos 7.9-7.17 Osée 10.3 Esaïe 16.14

Cette Bible est dans le domaine public.