Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 10     

Osée 10
Vulgate


1 vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris Osée 8.11 Esaïe 5.1-5.7 Osée 12.11 1 Rois 14.23 Ezéchiel 15.1-15.5
2 divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum Michée 5.13 1 Rois 18.21 Sophonie 1.5 Matthieu 6.24 Zacharie 13.2
3 quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis Osée 10.15 Osée 13.11 Osée 10.7 Osée 11.5 Jean 19.15
4 loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri Amos 6.12 Amos 5.7 Osée 4.2 Ezéchiel 17.13-17.19 2 Rois 17.3-17.4
5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo Osée 8.5-8.6 Osée 9.11 Osée 4.15 Osée 5.8 2 Rois 23.5
6 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua Osée 5.13 Esaïe 30.3 Jérémie 7.24 Daniel 11.8 Osée 11.5-11.6
7 transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae Osée 10.3 2 Rois 1.3 Osée 10.15 2 Rois 15.30 1 Rois 21.1
8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos Apocalypse 6.16 Luc 23.30 Osée 9.6 1 Rois 12.28-12.30 Esaïe 32.13
9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis Osée 9.9 Genèse 6.5 Juges 20.13-20.14 Sophonie 3.6-3.7 Genèse 8.21
10 iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas Ezéchiel 5.13 Jérémie 16.16 Osée 4.9 Esaïe 1.24 Zacharie 14.2-14.3
11 Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob Osée 4.16 Deutéronome 25.4 Jérémie 50.11 2 Chroniques 28.5-28.8 Esaïe 28.24
12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam Jérémie 4.3-4.4 Osée 6.3 Proverbes 11.18 Esaïe 45.8 Jacques 3.18
13 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum Job 4.8 Psaumes 33.16 Galates 6.7-6.8 Osée 8.7 Proverbes 22.8
14 consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa Osée 13.16 Nahum 3.10 Amos 3.8 Esaïe 22.1-22.4 2 Rois 19.11-19.13
15 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum Osée 10.5 Osée 10.7 Osée 10.3 Esaïe 16.14 Romains 7.13

Cette Bible est dans le domaine public.