Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 8     

Esaïe 8
Vulgate


1 et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare Esaïe 30.8 Apocalypse 21.17 Jérémie 36.32 Jérémie 36.28 Habakuk 2.2-2.3
2 et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae 2 Rois 16.10-16.11 2 Rois 18.2 2 Corinthiens 13.1 2 Rois 16.15-16.16 Ruth 4.10-4.11
3 et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari Juges 4.4 2 Rois 22.14 Osée 1.3-1.9 Esaïe 7.13-7.14
4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum Romains 9.11 2 Rois 17.3 Deutéronome 1.39 2 Rois 15.29 2 Rois 17.5-17.6
5 et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens Esaïe 7.10
6 pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae Jean 9.7 Néhémie 3.15 Jérémie 2.13 Juges 9.16-9.20 Jérémie 18.14
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius Esaïe 17.12-17.13 Esaïe 7.17 Genèse 6.17 Esaïe 7.20 Amos 8.8
8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel Esaïe 7.14 Esaïe 30.28 Matthieu 1.23 Esaïe 28.14-28.22 Esaïe 22.1-22.7
9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini Esaïe 14.5-14.6 1 Rois 20.11 Esaïe 7.1-7.2 Proverbes 11.21 Psaumes 37.14-37.15
10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus Romains 8.31 Job 5.12 Lamentations 3.37 2 Samuel 17.23 Esaïe 7.5-7.7
11 haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens Ezéchiel 3.14 Psaumes 32.8 Jérémie 20.7 Jérémie 20.9 Proverbes 1.15
12 non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis 1 Pierre 3.14-3.15 Luc 21.9 Luc 12.4-12.5 Psaumes 53.5 2 Rois 16.5-16.7
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester Psaumes 76.7 Lévitique 10.3 Luc 12.5 Romains 4.20 Esaïe 26.3-26.4
14 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem 1 Pierre 2.8 Luc 2.34 Romains 9.32-9.33 Esaïe 28.16 Ezéchiel 11.16
15 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur Matthieu 21.44 Esaïe 28.13 Jean 6.66 Luc 20.17-20.18 Matthieu 11.6
16 liga testimonium signa legem in discipulis meis Daniel 12.4 Esaïe 54.13 Esaïe 8.20 Apocalypse 19.10 1 Jean 5.9-5.12
17 et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum Esaïe 54.8 Habakuk 2.3 Psaumes 27.14 Deutéronome 31.17-31.18 Michée 3.4
18 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion Luc 2.34 Hébreux 2.13-2.14 Esaïe 7.3 Psaumes 9.11 Zacharie 8.3
19 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis Esaïe 19.3 Esaïe 29.4 Lévitique 20.6 1 Samuel 28.8 2 Chroniques 33.6
20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux 2 Pierre 1.19 Michée 3.6 Esaïe 30.8-30.11 Esaïe 8.16 Jean 5.39
21 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum Esaïe 9.20 Proverbes 19.3 Lamentations 4.9-4.10 Lamentations 4.4-4.5 Job 2.9
22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua Esaïe 5.30 Sophonie 1.14-1.15 Jérémie 13.16 Job 18.18 Amos 5.18-5.20
23 primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

Cette Bible est dans le domaine public.