Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 6.3     

Esaïe 6.3
Vulgate


1 in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templumJean 12.41 Apocalypse 15.8 Jean 1.18 Apocalypse 7.15-7.17 Apocalypse 5.1
2 seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabantApocalypse 4.8 Psaumes 103.20 Apocalypse 7.11 Ezéchiel 1.11 1 Rois 6.24
3 et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eiusApocalypse 4.8-4.9 Psaumes 72.19 Exode 15.11 Nombres 14.21 Esaïe 40.5
4 et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumoApocalypse 15.8 Amos 9.1 Ezéchiel 10.5 Exode 40.34 Apocalypse 11.19
5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meisExode 6.30 Jérémie 9.3-9.8 Exode 6.12 Ezéchiel 2.6-2.8 Jérémie 1.6
6 et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altariApocalypse 8.3-8.5 Hébreux 9.22-9.26 Daniel 9.21-9.23 Matthieu 3.11 Hébreux 1.14
7 et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabiturJérémie 1.9 Esaïe 53.5 1 Jean 1.7 Daniel 10.16 Matthieu 9.2
8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte meExode 4.10-4.13 Ephésiens 3.8 Deutéronome 4.33-4.36 Esaïe 65.1 Genèse 3.8-3.10
9 et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscereLuc 8.10 Matthieu 13.14-13.15 Marc 4.12 Jean 12.40 Esaïe 29.13
10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eumMatthieu 13.15 Jérémie 5.21 Actes 28.27 Deutéronome 32.15 Psaumes 17.10
11 et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur desertaEsaïe 1.7 Esaïe 3.26 Psaumes 94.3 Lévitique 26.31 Psaumes 90.13
12 et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terraeJérémie 4.29 Jérémie 15.4 Jérémie 12.7 2 Rois 25.11 Lamentations 5.20
13 et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in eaJob 14.7-14.9 Romains 11.5-11.6 Romains 11.16-11.29 Esaïe 1.9 Esdras 9.2

Cette Bible est dans le domaine public.