Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 28.16     

Esaïe 28.16
Vulgate


1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vinoOsée 7.5 Esaïe 28.3-28.4 Esaïe 28.7 2 Rois 15.29 2 Rois 14.25-14.27
2 ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosamEsaïe 30.30 Ezéchiel 13.11 Nahum 1.8 Esaïe 29.6 Apocalypse 18.8
3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum EphraimEsaïe 26.6 2 Rois 9.33 Esaïe 25.10 Apocalypse 11.2 Esaïe 28.1
4 et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illudMichée 7.1 Nahum 3.12 Esaïe 28.1 Psaumes 73.19-73.20 Osée 13.1
5 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi suiEsaïe 62.3 Esaïe 60.19 Job 29.14 Esaïe 41.16 Esaïe 45.25
6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam1 Rois 3.28 Jean 5.30 Esaïe 32.15-32.16 Esaïe 11.2-11.4 Proverbes 20.8
7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudiciumEsaïe 19.14 Luc 21.34 Matthieu 24.29 Esaïe 56.10-56.12 Esaïe 3.12
8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locusJérémie 48.26 Proverbes 26.11 Habakuk 2.15-2.16
9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibusPsaumes 131.2 Jérémie 6.10 Jean 3.19 Proverbes 1.29 Jérémie 5.31
10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibiJérémie 25.3-25.7 2 Chroniques 36.15-36.16 Esaïe 28.13 Matthieu 21.34-21.41 Jérémie 11.7
11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum1 Corinthiens 14.21 Jérémie 5.15 Esaïe 33.19 Deutéronome 28.49
12 cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audireMatthieu 11.28-11.29 Esaïe 30.15 Jérémie 6.16 Psaumes 81.11-81.13 Hébreux 12.25
13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capianturMatthieu 21.44 Romains 11.9 Matthieu 13.14 1 Pierre 2.7-2.8 Esaïe 28.10
14 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in HierusalemEsaïe 28.22 Esaïe 1.10 Esaïe 29.20 Osée 7.5 Esaïe 5.9
15 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumusEsaïe 8.7-8.8 Esaïe 28.18 Amos 2.4 Daniel 11.22 Osée 2.18
16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinetPsaumes 118.22 Actes 4.11-4.12 Romains 9.33 Marc 12.10 1 Pierre 2.6-2.8
17 et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt2 Rois 21.13 Apocalypse 16.21 Amos 7.7-7.9 Esaïe 28.2 Jérémie 7.20
18 et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationemEsaïe 7.7 Esaïe 28.15 Esaïe 8.10 Esaïe 28.3 Jérémie 47.2
19 quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit audituiDaniel 7.28 Esaïe 33.7 Daniel 8.27 2 Rois 21.12 2 Rois 17.6
20 coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potestEsaïe 57.12-57.13 Esaïe 66.3-66.6 1 Corinthiens 1.18-1.31 Jérémie 7.8-7.10 Romains 9.30-9.32
21 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo2 Samuel 5.20 Josué 10.12 Josué 10.10 1 Chroniques 14.11 Luc 19.41-19.44
22 et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terramEsaïe 10.22-10.23 Apocalypse 22.18-22.19 Jérémie 15.17 Jérémie 20.7 Esaïe 24.1-24.23
23 auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meumApocalypse 2.7 Apocalypse 2.14 Esaïe 1.2 Deutéronome 32.1 Jérémie 22.29
24 numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suamJérémie 4.3 Osée 10.11-10.12
25 nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suisMatthieu 23.23 Exode 9.31-9.32 Ezéchiel 4.9
26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illudJacques 1.17 Job 39.17 Exode 36.2 Exode 28.3 Job 35.11
27 non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculoAmos 1.3 Esaïe 41.15 Jérémie 10.24 2 Rois 13.7 Esaïe 27.7-27.8
28 panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum1 Corinthiens 9.9-9.10 1 Corinthiens 3.9 Matthieu 13.37-13.43 Amos 9.9 Luc 22.31-22.32
29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiamEsaïe 9.6 Romains 11.33 Jérémie 32.19 Daniel 4.2-4.3 Job 5.9

Cette Bible est dans le domaine public.