Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 16.9     

Esaïe 16.9
Vulgate


1 emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion2 Rois 3.4 Esaïe 10.32 2 Rois 14.7 Esdras 7.17 2 Samuel 8.2
2 et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu ArnonProverbes 27.8 Juges 11.18 Josué 13.16 Nombres 21.13-21.15 Deutéronome 3.8
3 ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodasEsaïe 32.2 Esaïe 25.4 1 Rois 18.4 Abdias 1.12-1.14 Jérémie 21.12
4 habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terramEsaïe 51.13 Esaïe 14.4 Jérémie 48.18 Esaïe 25.10 Zacharie 9.8
5 et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum estDaniel 7.14 Michée 4.7 Daniel 7.27 Esaïe 32.1-32.2 Esaïe 9.6-9.7
6 audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eiusAmos 2.1 Abdias 1.3-1.4 Jérémie 48.29-48.30 Esaïe 44.25 Esaïe 2.11
7 idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas2 Rois 3.25 Jérémie 48.20 Esaïe 15.1-15.5 1 Chroniques 16.3 Esaïe 16.11
8 quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mareNombres 32.38 Esaïe 15.4 Josué 13.19 Nombres 32.3 Esaïe 24.7
9 super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruitJérémie 40.12 Esaïe 15.4-15.5 Jérémie 40.10 Juges 9.27 Esaïe 9.3
10 et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuliJérémie 48.33 Amos 5.17 Juges 9.27 Amos 5.11 Job 24.11
11 super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti laterisEsaïe 15.5 Osée 11.8 Philippiens 2.1 Jérémie 48.36 Esaïe 63.15
12 et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebitEsaïe 15.2 Nombres 23.28 Nombres 22.39 Jérémie 48.35 Nombres 23.14
13 hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tuncEsaïe 44.8
14 et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multusEsaïe 21.16 Esaïe 15.5 Jérémie 48.46-48.47 Deutéronome 15.8 Jérémie 9.23

Cette Bible est dans le domaine public.