Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 129.3 Vulgate
1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius 5 speravit anima mea in Domino 6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino 7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius