Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 108.14     

Psaumes 108.14
Vulgate


1 in finem David psalmusPsaumes 57.7-57.11 Psaumes 34.1 Psaumes 16.9 Psaumes 68.1 Psaumes 71.8
2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum estPsaumes 57.8 Psaumes 33.2 Psaumes 81.2 Juges 5.12 Psaumes 69.30
3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratisPsaumes 117.1 Sophonie 3.14 Sophonie 3.20 Psaumes 138.4-138.5 Psaumes 96.10
4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabamPsaumes 36.5 Michée 7.18-7.20 Ephésiens 2.4-2.7 Psaumes 85.10 Psaumes 89.5
5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione meaPsaumes 57.5 Psaumes 8.1 Psaumes 21.13 Matthieu 6.13 Psaumes 72.19
6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eiusPsaumes 60.5-60.12 1 Rois 18.29 Psaumes 54.1 Psaumes 98.1-98.2 1 Rois 18.26
7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatumJosué 24.1 Josué 20.7 1 Pierre 1.8 Juges 8.5-8.6 Amos 4.2
8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alterGenèse 49.10 Josué 13.8-13.11 1 Samuel 28.4 Psaumes 122.5 2 Samuel 5.5
9 fiant filii eius orfani et uxor eius viduaRuth 4.7-4.8 2 Samuel 8.1-8.2 Jean 13.14 Psaumes 60.8-60.10 Esaïe 14.29-14.32
10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suisEsaïe 63.1-63.6 Psaumes 20.6-20.8 Abdias 1.3-1.4 Jérémie 49.7-49.16 Psaumes 60.1
11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eiusPsaumes 44.9 Deutéronome 20.3-20.4 2 Chroniques 14.11 2 Chroniques 13.12 Nombres 10.9
12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eiusJérémie 17.5-17.8 Esaïe 2.22 Lamentations 4.17 Psaumes 20.1-20.9 Esaïe 30.3-30.5
13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eiusEsaïe 63.3 Psaumes 60.12 Romains 16.20 Juges 15.8 1 Corinthiens 15.10
14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur 15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare 18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius 19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur 20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam 21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me 22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me 23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae 24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum 25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua 26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam 27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam 28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur 29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua 30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum 31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam

Cette Bible est dans le domaine public.