Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 35.6     

Job 35.6
Vulgate


1 igitur Heliu haec rursum locutus est 2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sumMatthieu 12.36-12.37 Job 9.17 Job 19.6-19.7 Job 34.5 Job 40.8
3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccaveroJob 34.9 Psaumes 73.13 Job 21.15 Job 31.2 Job 10.15
4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecumProverbes 13.20 Job 34.8
5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sitJob 22.12 Esaïe 55.9 Nahum 1.3 Job 36.26-37.5 1 Rois 8.27
6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eumProverbes 8.36 Jérémie 7.19 Proverbes 9.12
7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipietJob 22.2-22.3 Proverbes 9.12 Romains 11.35 Luc 17.10 Psaumes 16.2
8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tuaEzéchiel 22.30 Actes 27.24 Psaumes 106.23 Genèse 18.24-18.33 Psaumes 106.30
9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorumExode 2.23 Job 34.28 Psaumes 12.5 Exode 3.7 Job 12.19
10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in noctePsaumes 149.5 Actes 16.25 Psaumes 42.8 Psaumes 77.6 Esaïe 51.13
11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nosPsaumes 94.12 Job 36.22 Job 32.8 Genèse 2.7 Genèse 1.26
12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorumProverbes 1.28 Jean 9.31 Psaumes 123.3-123.4 Psaumes 73.6-73.8 Psaumes 18.41
13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebiturProverbes 15.29 Esaïe 1.15 Jérémie 11.11 Jacques 4.3 Job 30.20
14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eumJob 9.11 Job 19.7 Psaumes 27.12-27.14 Michée 7.7-7.9 Esaïe 50.10
15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valdePsaumes 89.32 Psaumes 88.11-88.16 Nombres 20.12 Job 4.5 Job 9.14
16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicatJob 38.2 Job 3.1 Job 33.2 Job 33.8-33.12 Job 34.35-34.37

Cette Bible est dans le domaine public.