Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 35.1     

Job 35.1
Vulgate


1 igitur Heliu haec rursum locutus est 2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sumMatthieu 12.36-12.37 Job 40.8 Job 27.2-27.6 Job 16.17 Luc 19.22
3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccaveroJob 34.9 Job 9.30-9.31 Malachie 3.14 Job 9.21-9.22 Psaumes 73.13
4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecumJob 34.8 Proverbes 13.20
5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sitJob 22.12 Nahum 1.3 Esaïe 55.9 Esaïe 40.22-40.23 Job 37.16
6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eumProverbes 8.36 Jérémie 7.19 Proverbes 9.12
7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipietJob 22.2-22.3 Romains 11.35 Proverbes 9.12 Luc 17.10 Psaumes 16.2
8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tuaPsaumes 106.30 Job 42.8 Ecclésiaste 9.18 Josué 22.20 Genèse 12.2
9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorumExode 2.23 Job 34.28 Psaumes 43.2 Néhémie 5.1-5.5 Job 40.9
10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocteActes 16.25 Psaumes 42.8 Psaumes 149.5 Esaïe 51.13 Psaumes 77.6
11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nosPsaumes 94.12 Job 36.22 Genèse 1.26 Job 32.8 Genèse 2.7
12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorumProverbes 1.28 Jean 9.31 Psaumes 123.3-123.4 Psaumes 18.41 Esaïe 14.14-14.17
13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebiturProverbes 15.29 Esaïe 1.15 Jérémie 11.11 Jacques 4.3 Osée 7.14
14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eumJob 9.11 Esaïe 50.10 Job 23.3 Job 23.8-23.10 Romains 8.33-8.34
15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valdePsaumes 89.32 Hébreux 12.11-12.12 Job 13.15 Luc 1.20 Osée 11.8-11.9
16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicatJob 38.2 Job 34.35-34.37 Job 3.1 Job 33.2 Job 33.8-33.12

Cette Bible est dans le domaine public.