Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 11.12     

Job 11.12
Vulgate


1 respondens autem Sophar Naamathites dixitJob 2.11 Job 20.1
2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabiturProverbes 10.19 Job 18.2 Jacques 1.19 Psaumes 140.11 Job 16.3
3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberisJob 17.2 Psaumes 83.16 Job 12.4 Psaumes 35.16 Job 34.7
4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuoJob 10.7 Job 6.10 1 Pierre 3.15 Job 14.4 Job 7.20
5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibiJob 38.1-38.2 Job 31.35 Job 33.6-33.18 Job 23.3-23.7 Job 42.7
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tuaEsdras 9.13 Lamentations 3.22 Deutéronome 29.29 Psaumes 103.10 Job 15.5
7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperiesRomains 11.33 Ecclésiaste 3.11 Job 5.9 Psaumes 145.3 Job 37.23
8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognoscesJob 22.12 Job 26.6 Amos 9.2 Esaïe 55.9 Job 35.5
9 longior terrae mensura eius et latior mariPsaumes 139.9-139.10 Psaumes 65.5-65.8 Job 28.24-28.25
10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet eiJob 9.12-9.13 Apocalypse 3.7 Job 12.14 Job 38.8 Esaïe 41.27
11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne consideratHébreux 4.13 Psaumes 10.14 Psaumes 35.22 Job 34.21-34.23 Jérémie 17.9-17.10
12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putatJob 39.5-39.8 Psaumes 73.22 Ecclésiaste 3.18 Psaumes 92.6 Romains 12.16
13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuasPsaumes 88.9 1 Samuel 7.3 Psaumes 78.8 Psaumes 143.6 2 Chroniques 12.14
14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitiaJob 22.23 Job 4.7 Esaïe 1.15 Zacharie 5.3-5.4 Jacques 4.8
15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebisJob 22.26 Psaumes 46.1 1 Jean 2.28 2 Corinthiens 1.12 Psaumes 119.6-119.7
16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberisEsaïe 65.16 Ecclésiaste 5.20 Apocalypse 7.14-7.17 Genèse 41.51 Esaïe 54.4
17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut luciferPsaumes 37.6 Esaïe 58.8-58.10 Malachie 4.2 1 Chroniques 29.10 Job 42.11-42.17
18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormiesPsaumes 3.5 Psaumes 4.8 Proverbes 3.24-3.26 Lévitique 26.5-26.6 Psaumes 43.5
19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimiPsaumes 45.12 Lévitique 26.6 Proverbes 19.6 Esaïe 60.14 Job 42.8-42.9
20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animaeDeutéronome 28.65 Job 17.5 Job 31.16 Lamentations 4.17 Proverbes 20.20

Cette Bible est dans le domaine public.