Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 32.27     

2 Chroniques 32.27
Vulgate


1 post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere2 Rois 18.13-18.37 Esaïe 10.5-10.11 Osée 11.5 Esaïe 7.17-7.18 2 Rois 17.6
2 quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem2 Rois 12.17 Luc 9.53 Luc 9.51
3 inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium decernente sententiaEsaïe 40.13 Proverbes 24.6 Romains 11.34 Esaïe 22.8-22.11 2 Rois 18.20
4 congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam2 Chroniques 32.30 2 Rois 20.20 2 Chroniques 30.14 2 Rois 18.9 1 Rois 19.21
5 aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos2 Chroniques 25.23 1 Rois 9.24 2 Rois 25.4 2 Samuel 5.9 Esaïe 22.9-22.10
6 constituitque principes bellatorum in exercitu et convocavit universos in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens2 Chroniques 30.22 Esaïe 40.2 Néhémie 8.16 Esdras 10.9 1 Chroniques 27.3-27.34
7 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo2 Rois 6.16 2 Chroniques 20.15 2 Rois 19.6-19.7 Zacharie 8.9 1 Chroniques 22.13
8 cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis IudaJérémie 17.5 2 Chroniques 20.17 2 Chroniques 13.12 Deutéronome 20.1 Proverbes 12.25
9 quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens2 Rois 18.17 Josué 10.31 Esaïe 37.8 Michée 1.13 Josué 15.39
10 haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem2 Rois 18.19 Esaïe 36.4
11 num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis AssyriorumPsaumes 3.2 Matthieu 27.43 2 Rois 18.30 Esaïe 36.18 2 Rois 18.27
12 numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum2 Chroniques 31.1 Exode 27.1-27.8 Exode 30.1-30.6 Deutéronome 12.13-12.14 2 Rois 18.22
13 an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea2 Rois 18.33-18.35 2 Rois 19.11-19.13 Daniel 4.30 1 Corinthiens 8.4 Esaïe 44.8-44.10
14 quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manuEsaïe 10.11-10.12 Exode 14.3 Exode 15.9-15.11 Esaïe 42.8
15 non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manuDaniel 3.15 Exode 5.2 Esaïe 36.18 1 Rois 22.22 2 Chroniques 32.11
16 sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eiusJob 15.25-15.26 Psaumes 73.9 Jean 15.21
17 epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu istaEsaïe 37.28-37.29 Esaïe 37.14 2 Rois 19.12 Esaïe 37.23-37.24 Néhémie 6.5
18 insuper et clamore magno lingua iudaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatemNéhémie 6.9 1 Samuel 17.10 2 Rois 18.26-18.28 1 Samuel 17.26 Esaïe 36.13
19 locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum2 Rois 19.18 Esaïe 2.8 Esaïe 14.32 Psaumes 76.1-76.2 2 Chroniques 32.13-32.17
20 oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in caelum2 Rois 19.2-19.4 2 Chroniques 14.11 2 Chroniques 20.6-20.12 Esaïe 37.1-37.4 Esaïe 37.14-37.20
21 et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladioEsaïe 10.33-10.34 Esaïe 37.36-37.38 Esaïe 30.30-30.33 Psaumes 76.7 Esaïe 17.12-17.14
22 salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit ei quietem per circuitumPsaumes 37.39-37.40 Psaumes 144.10 Psaumes 48.14 Esaïe 33.22 Jean 16.13
23 multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus2 Chroniques 17.5 2 Chroniques 1.1 2 Chroniques 9.24 1 Chroniques 29.25 Psaumes 72.10
24 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum2 Rois 20.1-20.11 Esaïe 38.1-38.8 Esaïe 38.21-38.22
25 sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem2 Chroniques 26.16 2 Chroniques 24.18 2 Chroniques 32.31 2 Rois 14.10 1 Chroniques 21.1
26 humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus EzechiaeJérémie 26.18-26.19 2 Chroniques 34.27-34.28 Jacques 4.10 2 Chroniques 33.12 Esaïe 39.6-39.8
27 fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii2 Chroniques 17.5 2 Chroniques 1.12 Proverbes 10.22 2 Chroniques 9.27 1 Chroniques 27.25-27.31
28 apothecas quoque frumenti vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus2 Samuel 7.8 1 Rois 4.26 2 Chroniques 26.10
29 et urbes exaedificavit habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis1 Chroniques 29.12 1 Timothée 6.17-6.18 1 Samuel 2.7 Job 1.3 2 Chroniques 25.9
30 ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit1 Rois 1.33 1 Rois 1.38 1 Rois 1.45 Esaïe 22.9-22.11 Psaumes 1.1-1.3
31 attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eiusDeutéronome 8.2 2 Chroniques 32.24 Genèse 22.1 Deutéronome 8.16 Deutéronome 13.3
32 reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iuda et IsrahelEsaïe 36.1-36.22 2 Rois 18.1-18.20 2 Chroniques 31.20-31.21
33 dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius pro eoProverbes 10.7 1 Rois 2.10 1 Samuel 2.30 2 Chroniques 33.1-33.20 Genèse 50.10-50.11

Cette Bible est dans le domaine public.