Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 7.2     

2 Rois 7.2
Vulgate


1 dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta SamariaeJosué 3.5 1 Samuel 11.9 Ezéchiel 37.4 Exode 8.23 Apocalypse 6.6
2 respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes2 Rois 5.18 Genèse 7.11 Malachie 3.10 Romains 3.3 2 Timothée 2.13
3 quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamurNombres 5.2-5.4 Nombres 12.14 Lévitique 13.45-13.46 2 Rois 5.1 2 Rois 7.4
4 sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemurLuc 15.17-15.19 Jérémie 14.18 Jérémie 37.13-37.14 Jérémie 8.14 Jonas 3.9
5 surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem reppereruntEzéchiel 12.12 Deutéronome 28.7 Deutéronome 32.30 Ezéchiel 12.6-12.7 1 Samuel 30.17
6 siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt super nos2 Samuel 5.24 1 Rois 10.29 Job 15.21 Esaïe 36.9 2 Chroniques 12.2-12.3
7 surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientesPsaumes 48.4-48.6 Proverbes 28.1 Matthieu 24.16-24.18 Proverbes 6.5 Nombres 35.11-35.12
8 igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderuntJosué 7.21 Jérémie 41.8 Matthieu 25.18 Matthieu 13.44 2 Rois 5.24
9 dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis2 Rois 7.6 Luc 2.10 Nombres 32.23 2 Rois 5.26-5.27 Esaïe 52.7
10 cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoriaPsaumes 127.1 Marc 13.34-13.35 2 Rois 7.6-7.7 2 Samuel 18.26 2 Rois 7.11
11 ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus 12 qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimusJosué 8.4 2 Rois 6.25-6.29
13 respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus2 Rois 5.13 2 Rois 7.4 Jérémie 14.18 2 Rois 6.33 Lamentations 4.9
14 adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte 15 qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum turbarentur reversique nuntii indicaverunt regiEzéchiel 18.31 Philippiens 3.7-3.8 Job 2.4 Matthieu 24.16-24.18 Esaïe 10.3
16 et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini2 Rois 7.1 Esaïe 33.4 Esaïe 33.23 1 Samuel 17.53 Job 27.16-27.17
17 porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum2 Rois 7.2 2 Rois 6.32 Esaïe 25.10 Michée 7.10 Hébreux 10.29
18 factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta SamariaeGenèse 18.14 2 Rois 7.1-7.2 2 Rois 6.32
19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes2 Rois 7.2
20 evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus estEsaïe 7.9 Nombres 20.12 Hébreux 3.18-3.19 Jérémie 17.5-17.6 Job 20.23

Cette Bible est dans le domaine public.