Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 8.9     

2 Samuel 8.9
Vulgate


1 factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim1 Chroniques 18.1-18.17 2 Samuel 21.15-21.22 2 Samuel 7.9 2 Samuel 2.24
2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributoNombres 24.17 2 Samuel 8.6 1 Samuel 10.27 Psaumes 60.8 2 Rois 1.1
3 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten1 Samuel 14.47 2 Samuel 10.19 2 Samuel 10.16 2 Samuel 10.6 1 Chroniques 18.3
4 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currusJosué 11.6 Josué 11.9 1 Rois 10.26 1 Chroniques 18.4 Psaumes 20.7
5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum1 Rois 11.23-11.25 Esaïe 7.8 Esaïe 31.3 Esaïe 8.9-8.10 1 Chroniques 18.5-18.6
6 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est2 Samuel 8.14 2 Samuel 7.9 1 Chroniques 18.13 Psaumes 121.7-121.8 1 Samuel 14.6
7 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem2 Chroniques 9.15-9.16 1 Rois 14.26-14.27 1 Rois 10.16-10.17 1 Chroniques 18.7
8 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis1 Chroniques 18.8 2 Chroniques 4.1-4.18 1 Chroniques 22.16 1 Chroniques 22.14 1 Chroniques 29.7
9 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer1 Rois 8.65 Amos 6.2 2 Chroniques 8.4 1 Chroniques 18.9
10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea1 Chroniques 18.10 1 Samuel 13.10 1 Rois 1.47 Genèse 43.27 Esaïe 39.1
11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat1 Rois 7.51 1 Chroniques 26.26-26.28 1 Chroniques 18.11 1 Chroniques 22.14-22.16 Michée 4.13
12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba2 Samuel 10.14 2 Samuel 8.2 1 Chroniques 18.11 1 Samuel 27.8 2 Samuel 12.26-12.31
13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus2 Rois 14.7 2 Samuel 7.9 1 Chroniques 18.12 Psaumes 60.1 2 Chroniques 25.11
14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus estGenèse 27.29 Genèse 25.23 2 Samuel 8.6 Nombres 24.17-24.18 Genèse 27.37-27.40
15 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suoAmos 5.24 Psaumes 45.6-45.7 Amos 5.15 1 Chroniques 18.14 Psaumes 101.1-101.8
16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis1 Rois 4.3 1 Chroniques 11.6 2 Samuel 19.13 1 Chroniques 18.15-18.17 2 Samuel 20.23-20.24
17 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba1 Chroniques 18.16 1 Chroniques 6.8 1 Chroniques 16.39 1 Chroniques 6.53 1 Chroniques 24.3-24.4
18 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant1 Samuel 30.14 1 Chroniques 18.17 2 Samuel 20.23 2 Samuel 20.7 2 Samuel 15.18

Cette Bible est dans le domaine public.