Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 21     

Juges 21
Vulgate


1 iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem Juges 20.1 Juges 21.18 Ecclésiaste 5.2 Juges 20.8 Marc 6.23
2 veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes Juges 20.26 Juges 20.18 Juges 2.4 Juges 20.23 1 Samuel 30.4
3 quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis Deutéronome 29.24 Proverbes 19.3 Psaumes 80.12 Jérémie 12.1 Psaumes 74.1
4 altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt 2 Samuel 24.25 Hébreux 13.10 Juges 6.26 Exode 20.24-20.25 2 Samuel 24.18
5 quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent Juges 5.23 Juges 21.18 Jérémie 48.10 Lévitique 27.28-27.29 Juges 21.1
6 ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel Juges 21.15 Juges 11.35 Luc 19.41-19.42 Juges 20.23 Osée 11.8
7 unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras Juges 21.1 1 Samuel 14.45 Juges 21.18 1 Samuel 14.28-14.29
8 idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse 1 Samuel 31.11-31.13 2 Samuel 2.5-2.6 1 Samuel 11.1-11.3
9 eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est 10 miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum Juges 5.23 Juges 21.5 1 Samuel 11.7 Josué 7.24 Deutéronome 13.15
11 et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et mulieres quae cognoverunt viros interficite Nombres 31.17-31.18 Deutéronome 2.34
12 inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan Josué 18.1 Psaumes 78.60 Juges 20.18 Jérémie 7.12 Juges 20.23
13 miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent Deutéronome 20.10 Juges 20.47 Esaïe 57.19 Ephésiens 2.17 Luc 10.5
14 veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent 1 Corinthiens 7.2 Juges 21.12 Juges 20.47
15 universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super interfectione unius tribus ex Israhel Juges 21.6 Esaïe 30.13 Juges 21.17 1 Chroniques 13.11 1 Chroniques 15.13
16 dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt 17 et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israhel Nombres 26.55 Nombres 36.7
18 filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin Juges 21.1 Juges 11.35
19 ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona Lévitique 23.4 Deutéronome 16.13 Josué 18.1 Jean 5.1 Psaumes 81.3
20 praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineis 21 cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin Juges 11.34 Exode 15.20 Luc 17.25 Psaumes 150.4 2 Samuel 6.14
22 cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est Juges 21.1 Juges 21.18 Juges 21.7 Marc 10.6-10.8 Juges 21.14
23 feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis Juges 20.48
24 filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua 25 in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat Juges 18.1 Juges 17.6 Juges 19.1 Deutéronome 12.8 Proverbes 3.5

Cette Bible est dans le domaine public.