Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Jean 2.3     

1 Jean 2.3
Vulgate


1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustumRomains 8.34 1 Timothée 2.5 Jean 8.11 2 Corinthiens 5.21 1 Jean 1.8-1.10
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi1 Jean 4.10 1 Jean 4.14 Jean 4.42 Jean 11.51-11.52 1 Pierre 3.18
3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemusJean 14.15 Jean 15.10 1 Jean 4.13 1 Jean 5.3 Jean 15.14
4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est1 Jean 1.8 1 Jean 1.6 Jacques 2.14-2.16 Tite 1.16 1 Jean 4.20
5 qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumusJean 14.23 1 Jean 4.12-4.13 Jean 14.21 1 Jean 3.24 1 Jean 4.15-4.16
6 qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare1 Pierre 2.21 Jean 13.15 Matthieu 11.29 1 Corinthiens 11.1 1 Jean 2.28
7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis1 Jean 3.11 Lévitique 19.18 2 Jean 1.5-1.6 Galates 5.13-5.14 Matthieu 22.37-22.40
8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucetRomains 13.12 Ephésiens 5.8 Jean 1.9 Jean 13.34 Jean 1.4-1.5
9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc1 Jean 4.20 1 Jean 2.11 1 Jean 2.4 1 Corinthiens 13.1-13.3 Romains 2.18-2.21
10 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est1 Jean 3.14 Romains 9.32-9.33 Osée 6.3 Matthieu 18.7 2 Pierre 1.10
11 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eiusJean 12.35 1 Jean 2.9 Tite 3.3 Jean 12.40 2 Corinthiens 4.4
12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eiusActes 10.43 Actes 13.38 Psaumes 106.8 Luc 24.47 Ephésiens 4.32
13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum1 Jean 2.14 Jean 14.7 1 Jean 1.1 1 Jean 4.4 Luc 10.22
14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum1 Jean 2.13 Jean 5.38 Ephésiens 6.10 Psaumes 119.11 Apocalypse 2.3
15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eoJacques 4.4 Romains 12.2 Matthieu 6.24 1 Jean 3.17 Colossiens 3.1-3.2
16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo estRomains 13.14 Genèse 3.6 Proverbes 27.20 Psaumes 119.36-119.37 Ephésiens 2.3
17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum1 Corinthiens 7.31 Marc 3.35 Matthieu 24.35 Romains 12.2 1 Pierre 4.2
18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est1 Jean 4.3 1 Jean 2.22 2 Jean 1.7 Matthieu 24.5 Matthieu 24.24
19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis1 Corinthiens 11.19 Actes 20.30 Deutéronome 13.13 Marc 4.16-4.17 Job 17.9
20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia1 Jean 2.27 Marc 1.24 Jean 14.26 Proverbes 28.5 Psaumes 45.7
21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est2 Pierre 1.12 Jude 1.5 Proverbes 9.8-9.9 Proverbes 1.5 Romains 15.14-15.15
22 quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium2 Jean 1.7 1 Jean 4.3 1 Jean 2.18 1 Jean 4.20 Apocalypse 3.9
23 omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet1 Jean 4.15 Jean 8.19 Jean 10.30 1 Jean 2.22 Jean 14.9-14.10
24 vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitisJean 14.23 1 Jean 1.3 1 Jean 4.16 Apocalypse 3.3 Jean 15.9-15.10
25 et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam1 Jean 1.2 Jean 6.47 Jean 6.68 Daniel 12.2 Romains 5.21
26 haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos2 Jean 1.7 1 Jean 3.7 2 Corinthiens 11.13-11.15 Ezéchiel 13.10 Colossiens 2.8
27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eoJean 14.26 1 Jean 2.20-2.21 Jean 16.13 Hébreux 8.10-8.11 1 Thessaloniciens 2.13
28 et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius1 Jean 3.2 1 Jean 4.17 Colossiens 3.4 1 Jean 3.21 1 Jean 2.1
29 si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est1 Jean 5.1 1 Jean 3.7 1 Jean 4.7 Jean 1.13 Zacharie 9.9

Cette Bible est dans le domaine public.