Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 20.8     

Deutéronome 20.8
Vulgate


1 si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra AegyptiPsaumes 20.7 2 Chroniques 32.7-32.8 Deutéronome 31.8 Deutéronome 31.6 Esaïe 31.1
2 adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populumNombres 10.8-10.9 Nombres 31.6 1 Samuel 14.18 1 Samuel 30.7-30.8 Juges 20.27-20.28
3 audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eosMatthieu 10.31 Matthieu 10.16 Marc 16.18 Marc 16.6 1 Thessaloniciens 5.15
4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculoJosué 23.10 Deutéronome 1.30 Deutéronome 3.22 2 Chroniques 13.12 Josué 10.42
5 duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illamNéhémie 12.27 Deutéronome 1.15 Nombres 31.48 Nombres 31.14 Deutéronome 16.18
6 quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officioLévitique 19.23-19.25 Sophonie 1.13 Deutéronome 28.1-28.30 Jérémie 31.5 Esaïe 65.22
7 quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eamDeutéronome 24.5 Deutéronome 28.30 Luc 14.18-14.20 Deutéronome 22.23-22.25 Matthieu 1.18
8 his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus estJuges 7.3 Deutéronome 1.28 Apocalypse 21.8 Actes 15.37-15.38 Nombres 32.9
9 cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit 10 si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacemEsaïe 57.19 Ephésiens 2.17 Actes 10.36 2 Corinthiens 5.18-6.1 Luc 10.5-10.6
11 si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributoLuc 19.14 1 Rois 9.21-9.22 Josué 9.27 Psaumes 120.7 Josué 9.22-9.23
12 sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam 13 cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladiiLuc 19.27 Psaumes 2.6-2.12 Nombres 31.17-31.18 Psaumes 110.1 Psaumes 21.8-21.9
14 absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibiJosué 8.2 Josué 22.8 Nombres 31.9 Josué 11.14 2 Chroniques 14.13-14.15
15 sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es 16 de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino permittes vivereJosué 11.14 Nombres 21.2-21.3 Nombres 33.52 Deutéronome 7.1-7.4 Exode 23.31-23.33
17 sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuusApocalypse 19.18 Deutéronome 7.1-7.2 Jérémie 50.35-50.40 Ezéchiel 38.21-38.23 Esaïe 34.5-34.6
18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrumDeutéronome 12.30-12.31 Exode 23.33 Psaumes 106.34-106.40 Josué 23.13 2 Corinthiens 6.17
19 quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerumMatthieu 7.15-7.20 Luc 13.7-13.9 Deutéronome 26.6 Matthieu 21.19 Jean 15.2-15.8
20 si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicat2 Chroniques 26.15 Ezéchiel 17.17 Deutéronome 1.28 Esaïe 37.33 Jérémie 6.6

Cette Bible est dans le domaine public.