Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 18.9     

Deutéronome 18.9
Vulgate


1 non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedentDeutéronome 10.9 Nombres 18.8-18.9 Josué 13.14 Deutéronome 12.19 Nombres 18.20
2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illisApocalypse 1.5-1.6 Psaumes 119.57 Lamentations 3.24 Genèse 15.1 1 Pierre 2.9
3 hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculumLévitique 7.30-7.34 Deutéronome 12.27
4 primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsioneLévitique 23.17 Exode 23.19 Exode 22.29 Lévitique 23.10 Nombres 18.12-18.24
5 ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in sempiternumDeutéronome 10.8 Nombres 3.10 Nombres 17.5-17.9 Nombres 16.9-16.10 Nombres 16.5
6 si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit DominusNombres 35.2-35.3 Deutéronome 12.5 Psaumes 26.8 1 Pierre 5.2 1 Timothée 3.1
7 ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino2 Chroniques 31.2-31.4
8 partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debeturNéhémie 12.44 Néhémie 12.47 2 Chroniques 31.4 Luc 10.7 1 Timothée 5.17-5.18
9 quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentiumDeutéronome 12.29-12.31 Lévitique 18.26-18.27 Lévitique 18.30
10 nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficusLévitique 19.31 Lévitique 19.26 Exode 22.18 Deutéronome 12.31 2 Rois 17.17
11 ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatemLévitique 19.31 1 Samuel 28.11-28.14
12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuoLévitique 18.24 Deutéronome 9.4 Lévitique 18.27
13 perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuoGenèse 17.1 Matthieu 5.48 Genèse 6.9 Job 1.8 Job 1.1
14 gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus esGenèse 20.6 Actes 14.16 Psaumes 147.19-147.20 Deutéronome 18.10
15 prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audiesActes 7.37 Jean 1.25 Jean 1.21 Deutéronome 18.18-18.19 Hébreux 1.1-1.2
16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriarExode 20.19 Deutéronome 5.23-5.28 Hébreux 12.19 Deutéronome 9.10
17 et ait Dominus mihi bene omnia sunt locutiDeutéronome 5.28
18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illiJean 8.28 Deutéronome 18.15 Jean 12.49-12.50 Esaïe 51.16 Jean 4.25
19 qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existamActes 3.22-3.23 Hébreux 3.7 Hébreux 12.25-12.26 Hébreux 2.3 Hébreux 10.26
20 propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficieturDeutéronome 13.1-13.5 Zacharie 13.3 Jérémie 23.13-23.15 Jérémie 23.31 Matthieu 7.15
21 quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus1 Jean 4.1-4.3 1 Thessaloniciens 5.24 Apocalypse 2.2
22 hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eumDeutéronome 18.20 Jérémie 28.1-28.17 2 Rois 20.1 Zacharie 1.5-1.6 Esaïe 41.22

Cette Bible est dans le domaine public.