Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 17.3     

Deutéronome 17.3
Vulgate


1 non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tuiDeutéronome 15.21 Deutéronome 23.18 Malachie 1.8 Deutéronome 24.4 Proverbes 20.10
2 cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illiusJosué 7.11 Juges 2.20 2 Rois 18.12 Deutéronome 17.5 Osée 8.1
3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepiJérémie 7.31 Jérémie 32.35 Deutéronome 4.19 Jérémie 7.22-7.23 Jérémie 19.5
4 et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in IsrahelDeutéronome 19.18 Deutéronome 13.12-13.14 Jean 7.51 Proverbes 25.2
5 educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruenturLévitique 24.14 Josué 7.25 Lévitique 24.16 Deutéronome 22.24 Deutéronome 13.10-13.11
6 in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimoniumNombres 35.30 2 Corinthiens 13.1 Hébreux 10.28 Matthieu 18.16 1 Timothée 5.19
7 manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tuiDeutéronome 13.9 1 Corinthiens 5.13 Deutéronome 13.5 Deutéronome 17.12 Deutéronome 24.7
8 si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuusDeutéronome 12.5 Aggée 2.11 Psaumes 122.4-122.5 Deutéronome 19.17 Deutéronome 1.17
9 veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatemEzéchiel 44.24 Malachie 2.7 Jérémie 18.18 Aggée 2.11 Deutéronome 19.17-19.21
10 et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint teMatthieu 22.2-22.3
11 iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistramJosué 1.7 Proverbes 4.27 Tite 3.1 2 Samuel 14.19 Deutéronome 28.14
12 qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de IsrahelDeutéronome 13.5 Nombres 15.30 Deutéronome 10.8 Deutéronome 17.7 Osée 4.4
13 cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbiaDeutéronome 13.11 Deutéronome 19.20 Nombres 15.30-15.31
14 cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes1 Samuel 8.19-8.20 Lévitique 14.34 Deutéronome 26.1 Deutéronome 26.9 Deutéronome 7.1
15 eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuusJérémie 30.21 1 Samuel 10.24 1 Chroniques 22.10 1 Chroniques 28.5 Psaumes 2.2
16 cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertaminiOsée 11.5 Exode 13.17 Ezéchiel 17.15 Deutéronome 28.68 1 Rois 4.26
17 non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa ponderaNéhémie 13.26 Malachie 2.15 Psaumes 62.10 Proverbes 30.8-30.9 Luc 12.15
18 postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus2 Rois 22.8 2 Rois 11.12 Deutéronome 31.9 2 Chroniques 34.15 Deutéronome 31.24-31.26
19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta suntJosué 1.8 Psaumes 119.97-119.100 Psaumes 1.2 2 Timothée 3.15-3.17 Deutéronome 11.18
20 nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super IsrahelDeutéronome 5.32 1 Rois 15.5 Proverbes 10.27 Deutéronome 8.13-8.14 2 Rois 10.30

Cette Bible est dans le domaine public.