Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ephésiens 1.2     

Ephésiens 1.2
Vulgate


1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo IesuColossiens 1.2 2 Corinthiens 1.1 1 Corinthiens 1.1-1.2 Romains 1.1 Galates 1.1
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoRomains 1.7 2 Corinthiens 1.2 Galates 1.3 Tite 1.4
3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo2 Corinthiens 1.3 1 Pierre 1.3 Genèse 22.18 Apocalypse 5.9-5.14 Psaumes 72.19
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate2 Timothée 1.9 Romains 8.28-8.30 Matthieu 25.34 Ephésiens 2.10 Jacques 2.5
5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suaeEphésiens 1.11 Romains 8.29-8.30 1 Jean 3.1 Romains 8.14-8.17 Romains 8.23
6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilectoEphésiens 1.12 Colossiens 1.13 Matthieu 3.17 Ephésiens 1.14 1 Pierre 4.11
7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eiusRomains 3.24 Colossiens 1.14 Ephésiens 3.16 Ephésiens 3.8 Actes 20.28
8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentiaEphésiens 1.11 Proverbes 8.12 Daniel 2.20-2.21 Ephésiens 3.10 Psaumes 104.24
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eoColossiens 1.26-1.28 Ephésiens 1.11 Romains 8.28 Romains 16.25-16.27 Ephésiens 3.3-3.9
10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipsoColossiens 1.20 Daniel 2.44 Philippiens 2.9-2.10 Galates 4.4 Marc 1.15
11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suaeRomains 8.28 1 Pierre 1.4 Ephésiens 3.11 Ephésiens 1.14 Galates 3.18
12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in ChristoEphésiens 1.6 2 Thessaloniciens 2.13 Ephésiens 1.13-1.14 Matthieu 12.18-12.21 Ephésiens 2.7
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis SanctoEphésiens 4.30 2 Corinthiens 1.22 Actes 2.33 Colossiens 1.4-1.6 1 Thessaloniciens 2.13
14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius2 Corinthiens 1.22 Ephésiens 4.30 2 Corinthiens 5.5 Galates 4.6 Romains 8.15-8.17
15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctosPhilémon 1.5 Colossiens 1.3-1.4 Galates 5.6 1 Timothée 1.14 1 Jean 4.21
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meisRomains 1.8-1.9 1 Thessaloniciens 5.17 Colossiens 1.3 Colossiens 1.9 Philippiens 1.3-1.4
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eiusEsaïe 11.2 Proverbes 2.5 2 Pierre 1.3 Jacques 3.17-3.18 Colossiens 1.9-1.10
18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctisActes 26.18 2 Corinthiens 4.6 Ephésiens 1.7 Ephésiens 4.4 1 Jean 3.1-3.3
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eiusColossiens 2.12 Ephésiens 3.7 Colossiens 1.29 Philippiens 2.13 2 Corinthiens 4.7
20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibusMarc 16.19 Hébreux 10.12 Hébreux 1.3 Psaumes 110.1 Matthieu 22.43-22.45
21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuroColossiens 2.10 Colossiens 1.15-1.16 Hébreux 1.4 Ephésiens 3.10 Actes 4.12
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiaeColossiens 1.18 Colossiens 2.10 Colossiens 2.19 Psaumes 8.6-8.8 1 Corinthiens 11.3
23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpleturEphésiens 4.12 Colossiens 1.24 Colossiens 1.18-1.19 1 Corinthiens 12.12-12.27 Ephésiens 3.19

Cette Bible est dans le domaine public.