Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 29.5     

Nombres 29.5
Vulgate


1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarumNombres 10.1-10.10 Lévitique 23.24-23.25 Néhémie 7.73 Romains 15.16-15.19 1 Chroniques 15.28
2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septemHébreux 10.10-10.14 Nombres 29.36 Nombres 28.19 Nombres 29.8 Nombres 28.27
3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem 4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem 5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populiNombres 28.30 Nombres 28.15 Nombres 28.22
6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum DominoNombres 28.3-28.8 Nombres 28.11-28.15 Nombres 9.14 Lévitique 6.9 Nombres 29.21
7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in eaPsaumes 35.13 Actes 27.9 Lévitique 16.29-16.31 Luc 13.5 Esaïe 58.3-58.5
8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septemNombres 29.13 Nombres 28.19 Nombres 29.2
9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietemNombres 15.3-15.12
10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni 11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorumLévitique 16.3 Lévitique 16.5 Hébreux 9.25-9.28 Daniel 9.24-9.26 Nombres 29.6
12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebusDeutéronome 16.13-16.14 Zacharie 14.16-14.19 Exode 23.16 Néhémie 8.14 Néhémie 8.18
13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatosNombres 28.11 Esdras 3.4 Nombres 28.19 Romains 12.1 Nombres 28.27
14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecimHébreux 8.13 Jérémie 7.22-7.23 Psaumes 50.8-50.9 Psaumes 69.31 Nombres 29.20-29.40
18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabisNombres 28.7 Nombres 28.14 Nombres 15.4-15.12 Nombres 29.6 Nombres 29.3-29.4
19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamineNombres 29.22 Nombres 29.25 Nombres 29.11 Amos 8.14
20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eiusPsaumes 16.4 Joël 1.13 Joël 2.14 Joël 1.9
23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamineJean 8.31 Nombres 29.11 Romains 2.7 Hébreux 10.39 Hébreux 3.14
26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietisLévitique 23.36 Apocalypse 7.9-7.17 Jean 7.37-7.39
36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificisLévitique 23.2 2 Chroniques 31.3 1 Chroniques 23.31 Néhémie 10.33 Esdras 3.5

Cette Bible est dans le domaine public.