Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 11     

Nombres 11
Vulgate


1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem Lévitique 10.2 Nombres 16.35 Psaumes 78.21 2 Rois 1.12 Psaumes 106.18
2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis Nombres 21.7 Jacques 5.16 Nombres 16.45-16.48 1 Jean 5.16 Exode 32.10-32.14
3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini Deutéronome 9.22
4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes Exode 12.38 1 Corinthiens 10.6 Psaumes 106.14 Psaumes 78.18-78.20 Lévitique 24.10-24.11
5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia Exode 16.3 Psaumes 17.14 Philippiens 3.19
6 anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man Nombres 21.5 2 Samuel 13.4
7 erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii Exode 16.31 Genèse 2.12 Exode 16.14-16.15 1 Corinthiens 1.23-1.24 Apocalypse 2.17
8 circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati Exode 16.16-16.18 Exode 16.31 Jean 6.27 Jean 6.33-6.58 Exode 16.23
9 cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man Exode 16.13-16.14 Psaumes 105.40 Deutéronome 32.2 Psaumes 78.23-78.25
10 audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est Psaumes 78.59 Psaumes 78.21 Jérémie 17.4 Psaumes 106.32-106.33 Nombres 16.27
11 et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me Deutéronome 1.12 Jérémie 20.14-20.18 Job 10.2 Exode 5.22 Lamentations 3.22-3.23
12 numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum Esaïe 49.23 Exode 13.5 Esaïe 40.11 1 Thessaloniciens 2.7 Genèse 50.24
13 unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus Marc 8.4 Matthieu 15.33 Marc 9.23 Jean 6.5-6.9
14 non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est Exode 18.18 2 Corinthiens 2.16 Psaumes 89.19 Zacharie 6.13 Esaïe 9.6
15 sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis Jonas 4.3 1 Rois 19.4 Jacques 1.4 Jérémie 20.18 Job 6.8-6.10
16 et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum Exode 24.9 Exode 24.1 Deutéronome 16.18 Deutéronome 1.15 Exode 4.29
17 ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris Nombres 11.25 2 Rois 2.9 1 Samuel 10.6 Joël 2.28 Romains 8.9
18 populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis Exode 19.10 Actes 7.39 Nombres 11.1 Juges 21.2 Josué 7.13
19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem 20 sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto Psaumes 106.15 Nombres 21.5 1 Thessaloniciens 4.8 Psaumes 78.27-78.30 1 Samuel 10.19
21 et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro Exode 12.37 Exode 38.26 Nombres 1.46 Genèse 12.2 Nombres 2.32
22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient Matthieu 15.33 Marc 8.4 Jean 6.9 Marc 6.37 2 Rois 7.2
23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur Esaïe 59.1 Ezéchiel 12.25 Ezéchiel 24.14 Esaïe 50.2 Nombres 23.19
24 venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum Nombres 11.16 Nombres 11.26
25 descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt Nombres 11.17 Nombres 12.5 1 Samuel 10.10 1 Samuel 19.20-19.24 Luc 9.34-9.35
26 remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum Jérémie 36.5 Exode 3.11 Jérémie 1.6 1 Samuel 20.26 1 Samuel 10.22
27 cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris 28 statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos Josué 1.1 Marc 9.38-9.40 Jean 3.26 Luc 9.49-9.50 Exode 17.9
29 at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum 1 Corinthiens 14.5 Jacques 5.9 Jacques 3.14-3.15 Luc 10.2 1 Corinthiens 13.4
30 reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra 31 ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram Exode 16.13 Psaumes 105.40 Exode 10.19 Exode 15.10 Psaumes 78.26-78.29
32 surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum Ezéchiel 45.11 Exode 16.36
33 adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis Psaumes 78.30-78.31 Nombres 16.49 Psaumes 106.14-106.15 Nombres 25.9 Deutéronome 28.27
34 vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi Deutéronome 9.22 1 Corinthiens 10.6 Nombres 33.16
35 autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi Nombres 33.17 Nombres 12.16 Deutéronome 1.1

Cette Bible est dans le domaine public.