Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Zacharie 5     

Zacharie 5
Vulgate


1 et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans Zacharie 5.2 Jérémie 36.20-36.24 Ezéchiel 2.9-2.10 Jérémie 36.1-36.6 Apocalypse 10.2
2 et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum Zacharie 4.2 Apocalypse 18.5 Sophonie 1.14 2 Pierre 2.3 Genèse 6.11-6.13
3 et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur Exode 20.15 Esaïe 43.28 Esaïe 48.1 Esaïe 24.6 Jérémie 26.6
4 educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius Proverbes 3.33 Habakuk 2.9-2.11 Job 18.15 Malachie 3.5 Lévitique 14.34-14.45
5 et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur Zacharie 1.9 Zacharie 4.5 Zacharie 1.14 Zacharie 1.19 Zacharie 2.3
6 et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra Amos 8.5 Ezéchiel 44.10-44.11
7 et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae Esaïe 15.1 Apocalypse 17.1-17.18 Osée 1.1-1.3 Ezéchiel 23.1-23.49 Esaïe 13.1
8 et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius Psaumes 38.4 Zacharie 5.7 Genèse 15.16 1 Thessaloniciens 2.16 Matthieu 23.32
9 et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum Matthieu 24.28 Deutéronome 28.49 Lévitique 11.19 Daniel 9.26-9.27 Osée 8.1
10 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram 11 et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam Genèse 11.2 Genèse 10.10 Daniel 1.2 Esaïe 11.11 Genèse 14.1

Cette Bible est dans le domaine public.