Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Michée 1.4     

Michée 1.4
Vulgate


1 verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et HierusalemEsaïe 1.1 Jérémie 26.18 Osée 1.1 Amos 1.1 2 Chroniques 27.1-27.9
2 audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suoEsaïe 1.2 Psaumes 11.4 Malachie 3.5 Jonas 2.7 Michée 6.1-6.2
3 quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terraeAmos 4.13 Esaïe 26.21 Deutéronome 32.13 Psaumes 115.3 Job 40.12
4 et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praecepsNahum 1.5 Psaumes 97.5 Habakuk 3.6 Esaïe 64.1-64.3 Juges 5.4
5 in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne HierusalemAmos 8.14 Jérémie 2.19 Amos 6.1 Jérémie 2.17 2 Chroniques 36.14-36.16
6 et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelaboEzéchiel 13.14 Michée 3.12 Lamentations 4.1 2 Rois 19.25 Esaïe 25.12
7 et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertenturOsée 2.12 Deutéronome 23.18 Osée 8.6 Jérémie 44.17-44.18 Deutéronome 9.21
8 super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionumEsaïe 20.2-20.4 Esaïe 22.4 Job 30.29 Esaïe 21.3 Esaïe 16.9
9 quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad HierusalemMichée 1.12 2 Chroniques 32.1-32.23 Esaïe 8.7-8.8 Esaïe 37.22-37.36 Esaïe 1.5-1.6
10 in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite2 Samuel 1.20 Jérémie 6.26 Job 2.8 Josué 18.23 Lamentations 3.29
11 et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimetEsaïe 20.4 Nahum 3.5 Esaïe 47.2-47.3 Ezéchiel 23.29 Jérémie 13.22
12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam HierusalemJérémie 14.19 Michée 1.9 Amos 3.6 Esaïe 59.9-59.11 Esaïe 45.7
13 tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel2 Rois 18.17 2 Chroniques 32.9 Josué 10.3 Genèse 19.17 Jérémie 3.8
14 propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus IsrahelJosué 15.44 2 Rois 16.8 Esaïe 30.6 Jérémie 15.18 Psaumes 118.8-118.9
15 adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel1 Samuel 22.1 Josué 15.44 Josué 15.35 Esaïe 10.3 Jérémie 49.1
16 decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex teEsaïe 22.12 2 Rois 17.6 Jérémie 7.29 Job 1.20 Esaïe 3.16-3.26

Cette Bible est dans le domaine public.