Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Amos 2.1     

Amos 2.1
Vulgate


1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cineremSophonie 2.8-2.9 Ezéchiel 25.8-25.9 Esaïe 15.1-15.9 Jérémie 48.1-48.47 Esaïe 25.10
2 et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubaeJérémie 48.24 Jérémie 48.41 Amos 1.14 Esaïe 9.5 Jérémie 48.34
3 et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit DominusJérémie 48.7 Nombres 24.17 Psaumes 2.10 Jérémie 48.25 Esaïe 40.23
4 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorumEzéchiel 20.24 Ezéchiel 20.13 Ezéchiel 20.16 Esaïe 28.15 Osée 12.2
5 et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes HierusalemOsée 8.14 Jérémie 17.27 Jérémie 21.10 Jérémie 37.8-37.10 Jérémie 39.8
6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentisJoël 3.3 Amos 5.11-5.12 Michée 3.2-3.3 2 Rois 18.12 Osée 8.4-8.6
7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meumAmos 5.12 Michée 2.9 Ezéchiel 22.11 Michée 2.2 1 Corinthiens 5.1
8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei suiAmos 6.6 Exode 22.26-22.27 Deutéronome 24.12-24.17 Esaïe 57.7 Ezéchiel 18.7
9 ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subterMalachie 4.1 Job 18.16 Nombres 13.32-13.33 Exode 34.11 Genèse 15.16
10 ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram AmorreiDeutéronome 2.7 Exode 12.51 Amos 3.1 Deutéronome 8.2-8.4 Nombres 14.31-14.35
11 et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit DominusJérémie 7.25 Juges 13.4-13.7 Nombres 6.2-6.3 2 Chroniques 36.15 Esaïe 30.10-30.11
12 et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetisAmos 7.13 Michée 2.6 Esaïe 30.10 Amos 7.16 Jérémie 11.21
13 ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faenoEsaïe 1.14 Ezéchiel 6.9 Esaïe 7.13 Ezéchiel 16.43 Malachie 2.17
14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suamJérémie 9.23 Ecclésiaste 9.11 Psaumes 33.16 Amos 9.1-9.3 Job 11.20
15 et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suamPsaumes 33.16-33.17 Ezéchiel 39.3
16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit DominusJérémie 48.41 Juges 4.17 2 Rois 7.8-7.20 Marc 14.52

Cette Bible est dans le domaine public.