Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 1.6     

Osée 1.6
Vulgate


1 verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis IsrahelEsaïe 1.1 Michée 1.1 Romains 9.25 Amos 1.1 2 Rois 15.32
2 principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a DominoOsée 3.1 Deutéronome 31.16 Osée 2.4-2.5 Apocalypse 17.1-17.2 Ezéchiel 6.9
3 et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filiumEsaïe 8.1-8.3
4 et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel2 Rois 10.7-10.8 Matthieu 1.21 2 Rois 10.10-10.11 Esaïe 9.6 Luc 1.13
5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle HiezrahelJosué 17.16 Juges 6.33 Psaumes 37.15 Osée 2.18 Psaumes 46.9
6 et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorumOsée 2.23 2 Rois 17.6 Osée 2.4 1 Pierre 2.10 Esaïe 27.11
7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibusZacharie 4.6 2 Rois 19.35 Zacharie 9.9-9.10 Psaumes 44.3-44.6 Osée 11.12
8 et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium 9 et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vesterJérémie 15.1

Cette Bible est dans le domaine public.