Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 47.20     

Ezéchiel 47.20
Vulgate


1 et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altarisPsaumes 46.4 Joël 3.18 Esaïe 55.1 Zacharie 14.8 Jérémie 2.13
2 et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextroEzéchiel 44.2 Ezéchiel 44.4
3 cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talosEzéchiel 40.3 Zacharie 2.1 Actes 2.33 Luc 24.49 Apocalypse 21.15
4 rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genuaColossiens 1.6 Romains 15.19 Actes 19.10-19.20
5 et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadariEsaïe 11.9 Habakuk 2.14 Apocalypse 11.15 Apocalypse 20.2-20.4 Daniel 2.34-2.35
6 et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentisEzéchiel 44.5 Ezéchiel 40.4 Ezéchiel 8.17 Jérémie 1.11-1.13 Zacharie 4.2
7 cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parteEzéchiel 47.12 Apocalypse 22.2 1 Rois 9.26 2 Rois 2.13 Genèse 2.9-2.10
8 et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquaeDeutéronome 3.17 Josué 3.16 2 Rois 2.19-2.22 Esaïe 41.17-41.19 Esaïe 44.3-44.5
9 et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrensJean 14.6 Jean 6.63 Jean 5.25 Jean 11.25-11.26 Esaïe 60.3-60.10
10 vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiaePsaumes 104.25 Matthieu 4.19 Nombres 34.6 2 Chroniques 20.2 Ezéchiel 48.28
11 in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabunturDeutéronome 29.23 Apocalypse 22.11 Jérémie 17.6 Hébreux 10.26-10.31 Marc 9.48-9.49
12 et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinamApocalypse 22.2 Ezéchiel 47.7 Psaumes 1.3 Jérémie 17.8 Genèse 2.9
13 haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habetGenèse 48.5 Ezéchiel 48.4-48.6 Nombres 34.2-34.12 Jérémie 3.18 1 Chroniques 5.1
14 possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionemGenèse 12.7 Ezéchiel 20.5-20.6 Ezéchiel 48.29 Genèse 13.15 Ezéchiel 20.28
15 hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus SadadaNombres 34.8 Ezéchiel 48.1
16 Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran2 Samuel 8.8 Nombres 13.21 Ezéchiel 48.1 Genèse 14.15 Zacharie 9.2
17 et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalisEzéchiel 48.1 Nombres 34.9
18 porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalemGenèse 13.10 Genèse 31.23 Juges 10.8 Job 40.23 Genèse 31.47
19 plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australisDeutéronome 32.51 Ezéchiel 48.28 Nombres 34.5 Nombres 20.13 Deutéronome 33.8
20 et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga marisNombres 34.6 Ezéchiel 48.1
21 et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel 22 et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum IsrahelColossiens 3.11 Ephésiens 3.6 Romains 10.12 Esaïe 56.6-56.7 Actes 11.18
23 in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus

Cette Bible est dans le domaine public.